[vers. 3.] Inclina ad me aurem tuam: fecit hoc Deus, quando ipsum Christum ad nos misit. Illum ad nos misit qui inclinato capite digito scribebat in terra 24Joan. VIII, 6, quando ei adultera mulier offerebatur punienda. Ille autem inclinaverat se ad terram, id est, Deus ad hominem, cui dictum est, Terra es, et in terram ibis 25Gen. III, 19 . Non enim quasi corporalibus locis Deus ad nos inclinat aurem suam, aut membris istis corporeis determinatis finitus est. Omnino nihil horum cogitent humana phantasmata. Veritas est Deus. Veritas nec quadra est, nec rotunda, nec longa. Ubique praesens est, si cordis oculus ad eam pateat. Inclinat tamen aurem suam ad nos Deus misericordiam deponens super nos. Quae major misericordia, quam ut Unicum suum daret nobis, non vivere nobiscum, sed mori pro nobis? Inclina ad me aurem tuam.