[«vers.» 10-13.] Jam nunc videamus quid imprecetur propheticus spiritus, magis praedicens quam maledicens. «Fac illis,» inquit, «sicut Madian et Sisarae, sicut Jabin in torrente Cison. Disperierunt in Endor, facti sunt ut stercus terrae.» Hos omnes secundum historiam populus Israel, qui tunc erat populus Dei, debellavit et vicit; sicut etiam illos quos deinceps commemorat, dicens, «Pone principes eorum sicut Oreb, et Zeb, et Zebee, et Salmana» 21Judic. IV, VII, VIII . Interpretationes autem eorum nominum istae sunt: Madian interpretatur Declinans judicium; Sisara, Gaudii exclusio; Jabin, Sapiens. Sed in his inimicis a populo Dei superatis, ille intelligendus est sapiens, de quo Apostolus dicit: «Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus saeculi» 22I Cor. I, 20 ? Oreb, Siccitas: Zeb, Lupus: Zebee, Victima, sed lupi; habet enim et ipse victimas suas: Salmana, Umbra commotionis. Haec omnia congruunt malis, quos in bono vincit populus Dei. Porro autem Cison, in quo torrente victi sunt, interpretatur Duritia eorum. Endor, ubi perierunt, interpretatur Fons generationis, sed utique carnalis, cui dediti perierunt: non curantes regenerationem, quae perducit ad vitam, ubi non nubent, neque uxores ducent; non enim incipient mori 23Luc. XX, 35, 36 . Merito ergo de his dictum est, «Facti sunt ut stercus terrae;» de quibus nihil propagatum est, nisi terrena fecunditas. Sicut ergo illi omnes in figura superati sunt a populo Dei; sic istos inimicos precatur in veritate superari.