TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 27.] Deus Dominus, et illuxit nobis.» Dominus ille qui venit in nomine Domini, quem reprobaverunt aedificantes, et factus est in caput anguli 25Matth. XXI, 9, 42 ; mediator ille Dei et hominum homo Christus Jesus 26I Tim. II, 5 , Deus est, aequalis est Patri, et illuxit nobis, ut quod credidimus intelligeremus, et vobis nondum intelligentibus, sed jam credentibus, enuntiaremus. Ut autem et vos intelligatis, «Constituite diem festum in confrequentationibus, usque ad cornua» «altaris:» id est, usque ad interiorem domum Dei, de qua vos benediximus, ubi sunt altaris excelsa. «Constituite diem festum,» non tepide ac segniter, sed «in confrequentationibus.» Ipsa est enim vox «exsultationis, soni festivitatem celebrantis,» ambulantium in loco «tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei.» Si enim est ibi spirituale sacrificium, sempiternum sacrificium laudis, et sacerdos sempiternus est, et altare sempiternum pacata mens ipsa justorum. Hoc apertius dicimus, fratres: quicumque Deum Verbum intelligere volunt, non eis sufficiat caro, quod propter eos Verbum factum est, ut lacte nutrirentur; nec in terra sufficiat iste dies festus quo agnus occisus est: sed constituatur in confrequentationibus, quousque perveniatur, exaltatis a Domino mentibus nostris, usque ad ejus divinitatem interiorem, qui nobis exteriorem humanitatem lacte nutriendis praebere dignatus est.

Notes

  1. 25. Matth. XXI, 9, 42
  2. 26. I Tim. II, 5