[«vers.» 10.] Sed iste junior populus, gratiae filius, homo novus, cantator novi cantici, haeres testamenti novi, iste junior non Cain, sed Abel; non Ismael, sed Isaac; non Esau, sed Israel; non Manasses, sed Ephraem; non Heli, sed Samuel; non Saul, sed David; quid adjungat attendite: «In toto,» inquit, «corde meo exquisivi te; ne repellas me a mandatis tuis.» Ecce orat, ut adjuvetur ad custodienda verba Dei, in quo dixerat viam suam corrigere juniorem. Nam utique hoc est, «Ne repellas me a mandatis tuis:» quid est enim a Deo repelli, nisi non adjuvari? Mandatis quippe ejus rectis atque arduis humana non contemperatur infirmitas, nisi praeveniens ejus adjuvet charitas. Quos autem non adjuvat, hos merito perhibetur repellere, tanquam flammea framea prohibeantur indigni, ne manum extendant ad arborem vitae 50Gen. III, 24 . Quis est autem dignus, ex quo per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 51Rom. V, 12 ? Sed indebita Dei misericordia sanatur debita nostra miseria. Nam iste qui loquitur et dicit, «In toto corde meo exquisivi te;» et hoc unde posset, nisi eum aversum ad se ipse converteret, cui dicitur, «Deus, tu convertens vivificabis» «nos» 52Psal. LXXXIV, 7 , et ille perditum quaereret, et errantem ille revocaret, qui dicit, «Quod perierat requiram, et quod erraverat revocabo» 53Ezech. XXXIV, 16 ?
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 50. Gen. III, 24
- 51. Rom. V, 12
- 52. Psal. LXXXIV, 7
- 53. Ezech. XXXIV, 16