TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quid ergo sequitur? Lingua mea calamus scribae, velociter scribentis. Quid simile, fratres mei, quid habet simile lingua Dei cum calamo scribae? Quid habet simile petra cum Christo 20I Cor. X, 4? quid habet simile agnus cum Salvatore 21Joan. I, 29? quid habet leo cum Unigeniti fortitudine 22Apoc. V, 5? Dicta sunt haec tamen: et nisi dicerentur, non aliquo modo per haec visibilia ad invisibilem informaremur. Sic ergo humilem similitudinem calami hujus, nec comparemus illi excellentiae, nec tamen respuamus. Quaero enim quare linguam suam calamum dixit esse scribae velociter scribentis? At vero quantumvis velociter scribat scriba, non comparatur illi velocitati, de qua dicit alius psalmus: Usque in velocitatem currit verbum ejus 23Psal. CXLVII, 15 . Sed mihi videtur, quantum audet humana intelligentia, et hoc posse accipi ex persona Patris dictum, Lingua mea calamus scribae. Quia quod lingua dicitur, sonat et transit; quod scribitur, manet: cum ergo dicat Deus Verbum, et Verbum quod dicitur non sonet et transeat, sed et dicatur et maneat; scriptis hoc maluit Deus comparare, quam sonis. Quod autem addidit, velociter scribentis, impulit mentem ad intelligentiam: sed non pigra remaneat, respiciendo antiquarios, aut respiciendo qualeslibet veloces notarios; si autem hoc attenderit, remanebit ibi. Ipsum velociter, cogitet velociter; et videat quare dictum sit, velociter. Velociter Dei tale est, ut velocius nihil sit. In Scripturis enim scribitur littera post litteram, syllaba post syllabam, verbum post verbum; nec ad secundum transitur, nisi primo perscripto. Ibi autem nihil velocius, ubi non multa sunt verba, nec tamen aliquid praetermissum est, cum in uno sint omnia.

Notes

  1. 20. I Cor. X, 4
  2. 21. Joan. I, 29
  3. 22. Apoc. V, 5
  4. 23. Psal. CXLVII, 15