Hoc diabolus fecit: imitari Deum voluit, sed perverse; non esse sub illius potestate, sed habere contra illum potestatem. Homo autem positus sub praecepto, audivit a Domino Deo, Noli tangere. Quid? Hanc arborem 108Gen. II, 17. Quid est enim illa arbor? Si bona est, quare non tango? si mala est, quid facit in paradiso? Prorsus ideo est in paradiso, quia bona est; sed nolo tangas. Quare non tango? Quia obedientem te volo, non contradicentem. Servi ad hoc, serve; sed noli male, serve. Serve, audi prius Domini jussum, et tunc jubentis disce consilium. Bona est arbor: nolo tangas. Quare? Quia Dominus sum, et servus es. Haec tota causa est. Si parva est, dedignaris esse servus? Quid autem tibi expedit, nisi esse sub Domino? Quomodo eris sub Domino, nisi fueris sub praecepto? Porro si expedit tibi esse sub Domino, et sub praecepto, quid tibi jussurus erat Deus? Aliquid enim quaerit abs te? Offer mihi sacrificium, dicturus est tibi? Nonne ipse fecit omnia, in quibus et te fecit? Obsequere mihi, dicturus est tibi; sive ad lectum, cum requiesco; sive ad mensam, cum me reficio; sive ad balneas, cum lavo? Quia ergo nullo abs te indiget Deus, nihil tibi debuit jubere? Si autem debuit aliquid jubere, ut te, quod tibi expedit, sentires esse sub Domino, ab aliqua re prohibendus eras; non propter illius arboris malitiam, sed propter tuam obedientiam. Non potuit Deus perfectius demonstrare quantum sit bonum obedientiae, nisi cum prohibuit ab ea re quae non erat mala. Sola ibi obedientia tenet palmam; sola ibi inobedientia invenit poenam. Bonum est; nolo tangas. Non enim non tangendo moriturus es. Numquid qui hinc prohibuit, alia subtraxit? Nonne est paradisus fructuosis plenus arboribus? Quid tibi deest? Hoc nolo tangas; hinc nolo gustes. Bonum est, sed obedientia melior est. Proinde cum tetigeris, numquid arbor illa malum erit, ut moriaris? Sed inobedientia te subjecit morti, quia prohibita tetigisti. Ideo arbor illa appellata est scientiae dignoscendi boni et mali 109Gen. II, 17, non quia inde talia quasi poma pendebant; sed quidquid esset arbor illa, cujuslibet pomi, cujuslibet fructus esset, ideo sic vocata est, quia homo qui nollet bonum a malo discernere per praeceptum, discreturus erat per experimentum; ut tangendo vetitum, inveniret supplicium. Quare autem tetigit, fratres mei? Quid illi deerat? Dicatur mihi quid illi deerat in paradiso constituto, in media opulentia, mediisque deliciis; cui magnae deliciae erant ipsa visio Dei, cujus faciem quasi inimici timuit post peccatum? Quid illi deerat, ut tangeret, nisi quia sua potestate uti voluit, praeceptum rumpere delectavit; ut nullo sibi dominante fieret sicut Deus, quia Deo nullus utique dominatur? Male vagus, male praesumens, futurus mortuus, recedendo a via justitiae! ecce solvit praeceptum, excussit a cervice jugum disciplinae, hab nas regiminis exaltan e animositate disrupit; ubi est nunc? Certe captivus clamat: Domine, quis similis tibi? Volui esse perverse similis tibi, et factus sum similis pecori. Sub tua dominatione, sub tuo praecepto vere similis eram: sed homo in honore positus non intellexit; comparatus est jumentis insensatis, et similis factus est illis 110Psal. XLVIII, 13. Jam de similitudine jumentorum clama sero, et dic: Deus, quis similis tibi?