[vers. 15.] Deinde sic incipiunt versus hodie discutiendi atque tractandi: Sicut oves in inferno positae, mors pastor est eis. Quibus? Illis quorum via scandalum ipsis. Quibus? Illis qui praesentia sola attendunt, dum futura non cogitant; illis qui vitam non putant nisi istam, quae mors dicenda est. Non igitur immerito tanquam oves in inferno, mortem habent pastorem. Quid est, mortem habent pastorem? Mors enim aliqua res est, aut aliqua potestas est? Mors nempe aut separatio est animae a corpore: et ea quidem quam timent homines, separatio est animae a corpore: mors autem vera quam non timent homines, separatio est animae a Deo. Et plerumque cum timent homines istam quae separat animam a corpore, incidunt in illam ubi anima separatur a Deo. Haec est ergo mors. Quomodo autem mors pastor est illis? Si vita Christus est, mors diabolus. Habemus autem multis locis in Scriptura, quia vita est Christus. Mors autem diabolus est; non quia ipse mors est, sed quia per illum mors. Sive enim illa in qua lapsus est Adam, ipsius persuasione homini propinata est, sive ista in qua separatur anima a corpore, ipsum habent auctorem qui primo per superbiam cadens invidit stanti, et morte invisibili dejecit stantem, ut etiam mortem visibilem penderet 42Gen. III, 2. Ad eum pertinentes, pastorem mortem habent: nos autem qui de futura immortalitate cogitamus, et non sine causa in fronte signum crucis Christi portamus, non habemus pastorem nisi vitam. Infidelium pastor mors, fidelium pastor vita. Si ergo in inferno sunt oves quibus pastor mors est, in coelo sunt oves quibus pastor vita est. Quid igitur? Jam in coelo sumus? In coelo secundum fidem. Si ergo in coelo, ubi, Sursum cor? Si non in coelo, unde apostolus Paulus dicit, Nostra enim conversatio in coelis est 43Philip. III, 20 ? Corpore ambulamus in terra, corde habitamus in coelo. Habitamus ibi, si illuc aliquid mittimus quod ibi nos teneat. Nemo enim inhabitat corde, nisi unde cogitat: inde autem cogitat, ubi thesaurizat. Thesaurizavit in terra, cor ipsius a terra non recedit, thesaurizavit in coelo, cor ipsius de coelo non descendit: Domino aperte dicente, Ubi est thesaurus tuus, illic et cor tuum erit 44Matth. VI, 21 .