[vers. 14, 15.] Sed quaero quis clamor pauperum sit quem Deus non obliviscitur. An iste clamor est, cujus haec verba sunt: Miserere mei, Domine, vide humilitatem meam ab inimicis meis? Quare ergo non dixit, Miserere nostri, Domine, vide humilitatem nostram ab inimicis nostris, tanquam multi pauperes clament; sed tanquam unus, Miserere mei, Domine? An quia unus interpellat pro sanctis, qui primus pauper pro nobis factus est, cum esset dives 39II Cor. VIII, 9, et ipse dicit: Qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem universas laudes tuas in portis filiae Sion? Exaltatur enim homo in illo non solum quem gestat, quod caput Ecclesiae est, sed etiam quisquis nostrum est in caeteris membris; et exaltatur ab omnibus pravis cupiditatibus, quae sunt portae mortis, quia per illas itur in mortem. Mors autem est jam ipsa laetitia in perfruendo, cum quisque adipiscitur quod perdite concupivit: radix est enim omnium malorum cupiditas 40I Tim. VI, 10; et propterea porta mortis est, quia mortua est vidua quae in deliciis vivit 41Id. V, 6: ad quas delicias per cupiditates tanquam per portas mortis pervenitur. Sunt autem portae filiae Sion, omnia optima studia, per quae venitur ad visionem pacis in sancta Ecclesia. In his igitur portis bene annuntiantur universae laudes Dei, ut non detur sanctum canibus, neque projiciantur margaritae ante porcos 42Matth. VII, 6; qui malunt pertinaciter latrare, quam studiose quaerere, aut qui nec latrare nec quaerere, sed in suarum voluptatum coeno volutari. Cum autem in bonis studiis laudes Dei annuntiantur, petentibus datur, et quaerentibus manifestatur, et pulsantibus aperitur. An forte portae mortis sunt corporales sensus et oculi, qui aperti sunt homini cum de ligno vetito gustasset 43Genes. III, 7, a quibus exaltantur, quibus dicitur ut quaerant non quae videntur, sed quae non videntur; quia quae videntur temporalia sunt, quae autem non videntur aeterna sunt 44II Cor. IV, 18: et portae sunt filiae Sion, sacramenta et initia fidei, quae pulsantibus aperiuntur, ut perveniatur ad occulta Filii? Non enim oculus vidit, aut auris audivit, aut in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se 45I Cor. II, 9. Huc usque est clamor pauperum, quem non oblitus est Dominus.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 39. II Cor. VIII, 9
- 40. I Tim. VI, 10
- 41. Id. V, 6
- 42. Matth. VII, 6
- 43. Genes. III, 7
- 44. II Cor. IV, 18
- 45. I Cor. II, 9