Tempore igitur Veteris Testamenti, fratres, promissiones a Deo nostro populo illi carnali terrenae erant et temporales. Promissum est regnum terrenum; promissa est terra illa, in quam etiam inducti sunt ab Aegypto liberati: per Jesum Nave introducti sunt in terram promissionis, ubi etiam Jerusalem terrena aedificata est, ubi regnavit David. Acceperunt terram, liberati ex Aegypto, transeuntes per Rubrum mare; finitis anfractibus et erroribus solitudinum, acceperunt terram, acceperunt regnum: deinde post regnum acceptum, quia terrena acceperant, coeperunt merito peccatorum suorum oppugnari, expugnari, captivari; ad extremum eversa est et ipsa civitas. Tales erant et illae promissiones non perseveraturae, per quas tamen figurarentur futurae promissiones perseveraturae; ut ille omnis decursus temporalium promissionum figura esset, et quaedam prophetia futurorum. Itaque cum illud regnum deficeret, ubi regnavit David, filius Jesse, id est, homo quidam, etsi propheta, etsi sanctus, quia videbat et praevidebat Christum venturum, de cujus semine etiam secundum carnem nasciturus erat; tamen homo, tamen nondum Christus, tamen nondum rex noster, Filius Dei, sed rex David, filius Jesse: quia ergo defecturum erat illud regnum, per quod regnum acceptum laudabatur tunc Deus a carnalibus; hoc solum enim pro magno habebant, quia liberati erant temporaliter ab his a quibus opprimebantur, et evaserant hostes persequentes per mare Rubrum, et ducti erant per solitudinem, et invenerant patriam et regnum; hinc solum laudabant Deum, nondum intelligentes quid in illis figuris praesignaret et promitteret Deus: deficientibus ergo rebus pro quibus laudabat Deum populus carnalis, cui regnavit ille David, defecerunt hymni David; non Filii Dei, sed filii Jesse. Periculosum locum tituli psalmi praesentis, sicut Dominus voluit, praetervecti sumus: accepistis quare dictum sit, Defecerunt hymni David, filii Jesse.