TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 20, 21.] Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine: exclamat hic Propheta ista cernens, et mirans quam multis modis copiosa est dulcedo tua, Domine. Quam abscondisti timentibus te: etiam eos quos emendas, multum amas; sed ne dissoluta securitate negligentius agant, abscondis ab eis dulcedinem amoris tui, quibus utile est timere te. Perfecisti sperantibus in te: perfecisti autem hanc dulcedinem sperantibus in te; non enim subtrahis eis quod usque in finem perseveranter exspectant. In conspectu filiorum hominum: non enim latet filios hominum, jam non secundum Adam, sed secundum filium hominis viventes, Abscondes eos in abscondito vultus tui, quam sedem perpetuam serves in abscondito notitiae tuae sperantibus in te. A conturbatione hominum: ut jam nullam humanam conturbationem patiantur.