TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 11.] Erubescant et conturbentur omnes inimici mei. Discedite a me, omnes, dixit superius; quod etiam in hac vita, sicut expositum est, fieri potest: quod autem dicit, Erubescant et conturbentur, non video quemadmodum evenire possit, nisi illo die cum manifesta fuerint justorum praemia et supplicia peccatorum. Nam nunc usque adeo non erubescunt impii, ut nobis insultare non desinant: et plerumque tantum valent irrisionibus suis, ut infirmos homines de Christi nomine erubescere faciant, unde dictum est: Quisquis me erubuerit coram hominibus, erubescam eum coram Patre meo 32Luc. IX, 26 . Jam vero quisquis sublimia illa praecepta implere voluerit, ut dispergat, det pauperibus, quo justitia ejus maneat in aeternum 33Psal. CXI, 9, omnibusque suis rebus terrenis venditis et indigentibus erogatis, Christum sequi voluerit, dicens: Nihil intulimus in hunc mundum, verum nec auferre quid possumus; victum et tegumentum habentes, his contenti simus 34I Tim. VI, 7, 8 ; incidit in istorum sacrilegam dicacitatem, et ab eis qui sanari nolunt vocatur insanus; et saepe ne hoc vocetur a desperatis hominibus, trepidat facere et differt quod omnium fidelissimus et potentissimus medicus imperavit. Non ergo nunc isti possunt erubescere, quibus ne nos erubescamus optandum est, et a proposito itinere vel revocemur, vel impediamur, vel retardemur. Sed veniet tempus ut illi erubescant, dicentes ut scriptum est: Hi sunt quos aliquando habuimus in risum et in similitudinem improperii: nos insensati, vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem illorum sine honore: quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est? Ergo erravimus a via veritatis, et justitiae lumen non luxit nobis, et sol non est ortus nobis: repleti sumus iniquitatis via et perditionis, et ambulavimus solitudines difficiles, viam autem Domini ignoravimus. Quid nobis profuit superbia, aut quid divitiarum jactatio contulit nobis? Transierunt omnia illa tanquam umbra 35Sap. V, 3-9 .

Notes

  1. 32. Luc. IX, 26
  2. 33. Psal. CXI, 9
  3. 34. I Tim. VI, 7, 8
  4. 35. Sap. V, 3-9