TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Conversi sunt, inquit, in arcum pravum: vel, sicut alii codices habent, in arcum perversum. Quid autem hoc sit, in eo quod sequitur magis apparet, ubi ait: Et in iram concitaverunt eum in collibus suis. In idololatriam eos prosiluisse significat. Arcus ergo perversus est, non pro nomine Domini, sed contra nomen Domini, qui dixit eidem populo: Non erunt tibi dii alii praeter me 105Id. XX, 3 . Per arcum autem significat animi intentionem. Hoc ipsum denique planius exprimens, Et in sculptilibus suis, inquit, ad aemulationem eum provocaverunt.

Notes

  1. 105. Id. XX, 3