[vers. 13.] Ergo inter haec jam transiliens, jam in quibusdam superioribus agens, haec ima contemnens, inter haec positus, Exaudi, inquit, orationem meam. De quibus gaudeam, de quibus gemam? De transactis gaudeo, pro his quae restant gemo. Exaudi orationem meam et deprecationem meam: auribus percipe lacrymas meas. Numquid enim quia tanta transilivi, quia tanta transcendi, jam non fleo? Nonne multo magis fleo? Quia qui apponit scientiam, apponit dolorem 65Eccle. I, 18. Nonne quanto magis quod abest desidero, tanto magis donec veniat gemo, tanto magis donec veniat fleo? Nonne tanto magis, quanto magis crebrescunt scandala, quanto magis abundat iniquitas, quanto magis refrigescit charitas multorum 66Matth. XXIV, 12? Dico, Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum 67Jerem. IX, 1 ? Exaudi orationem meam et deprecationem meam: auribus percipe lacrymas meas. Ne sileas a me. Ne obsurdescam in aeternum. Ne sileas a me: audiam te. Occulte enim dicit Deus, multis in corde loquitur: et magnus ibi sonus in magno silentio cordis, quando magna voce dicit, Salus tua ego sum. Dic, inquit, animae meae, Salus tua ego sum 68Psal. XXXIV, 3 . Ab hac voce, qua dicit Deus animae, Salus tua ego sum, optat ne sileatur ab illo. Ne sileas a me.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 65. Eccle. I, 18
- 66. Matth. XXIV, 12
- 67. Jerem. IX, 1
- 68. Psal. XXXIV, 3