Sed si mei, inquit, non fuerint dominata, tunc immaculatus ero; et mundabor a delicto magno: quo putamus delicto? quod illud est delictum magnum? Forte aliud sit quam dicturus sum, non tamen celabo quod sentio. Delictum magnum arbitror esse superbiam. Hoc fortasse et aliter significatum est in eo quod ait, Et mundabor a delicto magno. Quaeritis quam magnum sit hoc delictum, quod dejecit Angelum, quod ex Angelo fecit diabolum, eique in aeternum interclusit regnum coelorum? Magnum hoc delictum est, et caput atque causa omnium delictorum; scriptum est enim: Initium peccati omnis superbia. Et ne quasi leve aliquid contemnas, Initium, inquit, superbiae hominis apostatare a Deo 40Eccli. X, 15, 14 . Non leve malum est hoc vitium, fratres mei: huic vitio in his personis, quas videtis amplas, displicet humilitas christiana. Propter hoc vitium dedignantur colla subdere jugo Christi, obligati arctius jugo peccati. Non enim servire non eis continget: nam nolunt servire, sed eis expedit servire. Nolendo servire nihil aliud agunt, quam ut bono Domino non serviant; non ut omnino non serviant: quia qui noluerit servire charitati, necesse est ut serviat iniquitati. Ab hoc vitio, quod est caput omnium vitiorum, quia inde caetera vitia nata sunt, facta est apostasia a Deo, eunte anima in tenebras, et male utente libero arbitrio, peccatis etiam caeteris consecutis: ut et substantiam suam dissiparet cum meretricibus vivens prodige, et per egestatem fieret pastor porcorum 41Luc. XV, 13, qui erat socius Angelorum. Propter hoc vitium, propter hoc magnum superbiae peccatum, Deus humilis venit: haec causa, hoc peccatum magnum, iste ingens morbus animarum, omnipotentem medicum de coelo deduxit, usque ad formam servi humiliavit, contumeliis egit, ligno suspendit; ut per salutem tantae medicinae curetur hic tumor. Jam tandem erubescat homo esse superbus, propter quem factus est humilis Deus. Ita, inquit, mundabor a delicto magno, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam 42Jacobi IV, 6. I Petr. V, 5.