TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Qui sunt isti? «Qui inhabitant Jerusalem:» ipsi «non commovebuntur in aeternum, qui inhabitant Jerusalem.» Si hanc Jerusalem intellexerimus, omnes qui illic inhabitabant, bellis et eversione ipsius civitatis exclusi sunt: modo quaeris Judaeum in civitate Jerusalem, et non invenis. Quare ergo «non movebuntur in aeternum, qui inhabitant Jerusalem,» nisi quia est alia Jerusalem, de qua multa soletis audire? Ipsa est mater nostra, cui suspiramus et gemimus in ista peregrinatione, ut ad illam redeamus. Erraveramus ab ea, et viam non habebamus: Rex ipsius venit, et via nobis factus est, ut ad illam redire possimus. Ipsa est illa, ubi «stantes erant pedes nostri in atriis Jerusalem,» sicut audistis in psalmo canticorum graduum superiore, jam vobis exposito et tractato qui interfuistis; cui suspirabat ille qui cantabat, «Jerusalem quae aedificatur ut civitas; cujus participatio ejus in idipsum» 2Psal. CXXI, 2, 3 . Qui ergo ibi habitant «non movebuntur in aeternum.» Qui autem habitarunt in ista Jerusalem, moti sunt; primo corde, postea exsilio. Quando moti sunt corde et ceciderunt, tunc Regem ipsius supernae Jerusalem crucifixerunt. Jam spiritualiter foris erant, et ipsum Regem foras excludebant. Ejecerunt enim illum extra civitatem suam, et foris crucifixerunt 3Joan. XIX, 17, 18 . Et ipse ejecit illos extra civitatem suam, id est aeternam Jerusalem matrem omnium nostrum, quae est in coelis.

Notes

  1. 2. Psal. CXXI, 2, 3
  2. 3. Joan. XIX, 17, 18