TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 51.] Magnificans salutes regis ipsius: Deus qui magnificat, ut admirabiles faciat salutes quas ejus Filius dat credentibus. Et faciens misericordiam Christo suo: Deus qui facit misericordiam Christo suo. David et semini ejus usque in saeculum: ipsi liberatori manu potenti qui vicit hunc mundum, et eis quos credentes Evangelio genuit in aeternum. Quaecumque in hoc psalmo dicta sunt, quae ipsi Domino proprie, id est capiti Ecclesiae congruere non possunt, ad Ecclesiam referenda sunt. Totus enim Christus hic loquitur, in quo sunt omnia membra ejus.