[«vers. 126.] Tempus,» inquit, «faciendi Domino.» Id enim plures codices habent; non, ut quidam, «Domine.» Quod ergo «tempus,» vel quid «faciendi» voluit intelligi «Domino?» Illud quidem quod paulo ante dixerat, «Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam:» hoc «faciendi tempus Domino.» Quid est autem, nisi gratia quae in Christo suo tempore revelata est? De quo tempore ait Apostolus, «Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum» 422Galat. IV, 4 . Propter quod alibi etiam testimonium propheticum adjungens, ubi dixit, «Tempore acceptabili exaudivi te, et in die salutis adjuvi te; Ecce nunc,» inquit, «tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis» 423Isai. XLIX, 8; II Cor. VI, 2 . Sed quid est quod tanquam volens ostendere tempus Domino esse faciendi, continuo subjunxit, «Dissipaverunt legem tuam:» velut propterea tempus esset faciendi Domino, quia ejus legem dissipaverunt superbi, qui ignorantes Dei justitiam et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti 424Rom. X, 3 ? Quid est enim, «Dissipaverunt legem tuam,» nisi, Praevaricationis iniquitate, ejus integritatem non custodierunt? Oportebat ergo ut superbis et de libertate sui arbitrii praesumentibus lex daretur, qua praevaricata quicumque compuncti humiliarentur, non jam per legem, sed per fidem ad subvenientem currerent gratiam. Dissipata ergo lege, tempus fuit ut per unigenitum Filium Dei misericordia mitteretur. Lex enim subintravit, ut abundaret delictum: quo delicto lex dissipata est; et opportuno jam tempore Christus advenit, ut ubi abundavit delictum, superabundaret gratia 425Id. V, 20 .
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 422. Galat. IV, 4
- 423. Isai. XLIX, 8; II Cor. VI, 2
- 424. Rom. X, 3
- 425. Id. V, 20