[vers. 23.] Proinde, tanquam ipse Petrus post illos duritia, sicut putabant, sermonis Domini scandalizatos etiam hic diceret, Verbum vitae aeternae habes, ad quem ibimus? ita subjecit, Jacta in Dominum curam tuam, et ipse te enutriet. Parvulus es, nondum intelligis secreta verborum: forte tibi panis latet, et adhuc lacte nutriendus es 67I Cor. III, 2; noli irasci uberibus, ipsa te idoneum reddent ad mensam, cui modo minus idoneus es. Ecce per divisionem haereticorum multa dura mollita sunt: sermones illius duri molliti sunt super oleum, et ipsi sunt jacula. Armaverunt evangelizantes: et ipsi sermones diriguntur in pectora quorumque audientium ab instantibus opportune et importune; illis sermonibus, illis verbis tanquam sagittis, corda hominum ad amorem pacis feriuntur. Duri erant, et molles facti sunt. Molliti non virtutem amiserunt, sed in jacula conversi sunt. Molliti sunt sermones ejus super oleum, et ipsi, molliti sermones, ipsi sunt jacula. Sed tu nondum forte idoneus es qui armeris his jaculis, et nondum tibi eluxit quod in sermone forte obscurum est et durum; Jacta in Dominum curam tuam, et ipse te enutriet. In Dominum jacta te. Ecce vis te jactare in Dominum, nemo se supponat pro Domino. Jacta in Dominum curam tuam. Vide quemadmodum magnus ille miles Christi in se curam parvulorum jactari noluit: Numquid Paulus pro vobis crucifixus est, aut in nomine Pauli baptizati estis 68Id. I, 13 Quid eis aliud dicebat, nisi, Jactate in Dominum curam vestram, et ipse vos enutriet? Modo autem vult parvulus jactare curam suam in Dominum, et occurrit nescio quis, et dicit: Ego excipio. Tanquam navi fluctuanti occurrit, et dicit: Ego excipio. Responde et tu: Portum quaero, non saxum. Jacta in Dominum curam tuam, et ipse te enutriet. Et vide quia portus te excipit: Non dabit in aeternum fluctuationem justo. Videris fluctuare in mari isto, sed excipit te portus. Tu tantum antequam intres in portum, ab anchora noli abrumpi. Fluctuat navis in anchoris, sed non longe a terra projicitur; nec in aeternum fluctuabit, etsi ad tempus fluctuat. Etenim ad fluctuationem pertinent verba superiora: Contristatus sum in exercitatione mea, et conturbatus sum. Exspectabam eum qui me salvum faceret a pusillanimitate et tempestate. Fluctuans loquitur, sed non in aeternum fluctuabit; nam anchora ligatur, anchora spes ejus est. Non dabit in aeternum fluctuationem justo.