TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Gratiam Dei, qua gratis salvi facti sumus, nullis nostris meritis praecedentibus. nisi quibus supplicium debebatur, isto commendari psalmo, hesterna die insinuavimus Charitati Vestrae: eumque tractando quoniam finire nequivimus, extremam ejus partem in hodiernam diem distulimus, promittentes in nomine Domini nos debitum soluturos. Quod solvendi quoniam tempus est, adestote animo, tanquam agro fertili, ubi et semen multiplicetis, et pluviae ingrati non sitis. Commendavimus hesterno die titulum ejus; sed propter renovandam intentionem vestram, et his intimandum qui heri absentes fuerunt, breviter commemoramus quod recolant qui audierunt, audiant qui nescierunt. Filiorum Jonadab Psalmus est; quod nomen interpretatur Domini Spontaneus: quoniam spontanea, hoc est bona, pura, sincera et perfecta voluntate, non ficto corde Domino serviendum est; quod etiam illud indicat ubi dictum est, Voluntarie sacrificabo tibi 87Psal. LIII, 8 . Filiis hujus, id est, filiis obedientiae cantatur Psalmus, et his qui primi captivi ducti sunt, ut agnoscatur hic gemitus noster, et sufficiat diei malitia sua 88Matth. VI, 34. Jam enim, si superbi deseruimus, vel fatigati redeamus. Nec rediri nisi per gratiam potest. Gratia gratis data est: nam nisi gratis esset, gratia non esset. Porro autem, si propterea gratia est, quia gratis est, nihil tuum praecessit, ut acciperes. Nam si aliqua bona opera tua praecesserunt, pretium accepisti, non gratis: pretium autem quod nobis debebatur, supplicium est. Quod ergo liberamur, non nostris meritis, sed illius gratia est. Illum ergo laudemus; illi totum quod sumus, et quod salvi efficimur, debeamus. Ad quod conclusit, cum multa dixisset, dicens: Domine, memorabor justitiae tuae solius. Ad istum versum conclusa est hesterna tractactio. Primi ergo captivi, id est, pertinentes ad primum hominem: propter hoc enim captivi, propter primum hominem in quo omnes morimur; quia non prius quod spirituale est, sed quod animale postea spirituale 89I Cor. XV, 46 . Propter primum hominem primi captivi: propter secundum hominem secundi redempti. Nam et ipsa redemptio clamat captivitatem nostram. Unde enim redempti, si non antea captivi? Et eam captivitatem expressius ab Apostolo insinuatam ex Epistola ejus, verba quaedam commemorantes, insinuavimus, et repetimus: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis 90Rom. VII, 23 . Ipsa est prima captivitas nostra, qua concupiscit adversus spiritum caro 91Gal. V, 17. Venit autem hoc de poena peccati, ut homo adversus seipsum divideretur, qui uni subditus esse noluit. Nihil enim tam expedit animae quam obedire. Et si expedit animae obedire in servo ut obediat domino, in filio ut obediat patri, in uxore ut obediat viro; quanto magis in homine ut obediat Deo? Expertus ergo malum Adam: omnis autem homo Adam; sicut in his qui crediderunt omnis homo Christus, quia membra sunt Christi: expertus ergo malum quod non debuit experiri, si crederet dicenti, Noli tangere 92Gen. II, 17 ; expertus ergo malum, postea saltem obtemperet praeceptis medici ut surgat, qui noluit credere medico ut non aegrotaret. Nam et sano bonus et fidelis medicus dat praeceptum, ne sit illi necessarius. Non est enim sanis necessarius medicus, sed male habentibus 93Matth. IX, 12. Boni autem amici medici, qui nolunt vendere artem suam, et plus gaudent ad sanos quam ad aegrotos, dant quaedam praecepta sanis, quae observando in aegritudinem non cadant. Porro autem illi si praecepta contempserint, et in aegritudinem inciderint, supplicant medico: quem contempserunt sani, rogant aegroti. Utinam saltem rogent! ne per febrem mente perdita et medicum caedant. Audistis modo, cum Evangelium legeretur, quemadmodum in illos dicta sit parabola. Mentis sanae erant qui dixerunt: Hic est haeres; venite, occidamus eum, et nostra erit haereditas 94Id. XXI, 38 ? Utique non: puta qui occiderunt filium, et patrem occisuri erant; hoc est mentem sanam non habere. Postremo ecce quia occiderunt filium: resurrexit filius, et lapis reprobatus ab aedificantibus factus est in caput anguli 95Psal. CXVII, 22. Offenderunt in illum, et conquassati sunt: veniet super eos, et conteret eos. Sed non ita iste qui cantat in Psalmo, et dicit: Introibo in potentiam Domini; non meam, sed Domini. Domine, memorabor justitiae tuae solius. Nullam meam agnosco; solius tuae justitiae memorabor. A te habeo, quidquid boni habeo; quidquid autem mali habeo, a me habeo. Non meritis supplicium reddidisti; sed gratiam gratis impertisti: Tuae itaque solius justitiae memorabor.

Notes

  1. 87. Psal. LIII, 8
  2. 88. Matth. VI, 34
  3. 89. I Cor. XV, 46
  4. 90. Rom. VII, 23
  5. 91. Gal. V, 17
  6. 92. Gen. II, 17
  7. 93. Matth. IX, 12
  8. 94. Id. XXI, 38
  9. 95. Psal. CXVII, 22