Jam hic audent dicere: Sed nos qui postea damnavimus Maximianistas, plures eramus. Valeat ergo sententia vestra in Felicianum, et valebit illorum in Caecilianum. Ubi Bagai concilium fecerunt, etiam Felicianum damnaverunt: modo intus est Felicianus: aut nocens receptus est, aut innocens damnatus est. Si ergo nocentem recipis pro pace Donati; cede omnibus gentibus pro pace Christi: si autem per errorem vestrum innocens damnatus es; errare potuerunt trecenti decem damnantes Felicianum, et non potuerunt errare septuaginta damnantes Caecilianum? Quid ergo dicitis? Cum audieritis vobis dici, Priores vos damnaverunt Maximianistae, recurritis, et dicitis: Sed nos plures eramus qui damnavimus Maximianistas. Ad utrumque vobis cito respondetur, quia et illi vestri priores damnaverunt Caecilianum. Si priores valent, cedant Primianistae concilio Maximianistarum: si plures valent, cedant Donatistae orbi terrarum: nihil esse arbitror justius. Pauci sunt Maximianistae: sed priores sunt. Reus reum non facit. Si hoc putas, quomodo damnatus damnare potuisti? quia inter damnatores et ipse scriptus est, nec servaverunt illi locum causam dicentis. Aliter autem Caecilianus: servatus est illi locus hominis causam dicentis, sicut habet ipsa sententia; quia nec in communionem receptus est nisi purgatus. Iste autem invenitur hic a judicibus damnatus, illic inter judices damnans. Sed fuerit ista aequitas Bagaitani concilii: prorsus totum concedimus. Male te damnaverunt Maximianistae: male damnaverunt et illi priores vestri Caecilianum. Tu purgasti te apud Bagai: purgavit se ille in transmarino judicio. Consensit huic judicio universus orbis terrarum. Quid dicturus es? Plures nos sumus quam Maximianistae. Estote plures: de numero ergo agamus: vide quantum intersit. Absentem te damnaverunt Maximianistae, cum ad eos exire noluisses: Hoc quidem simile, sic et illi damnaverunt absentem Caecilianum, cum factionem eorum devitasset: sed tu rursus in absentes illos fecisti dici sententias in concilio Bagaitano: at vero Caecilianus praesens adversario praesente purgatus est. Deinde alia magna differentia: judices Numidas apud quos te purgares, tu ipse adisti, tu constituisti, Maximianistae illos non petierunt: apud eos autem a Caeciliano Donatus victus est, quos pars Donati judices postulaverat. Respondent tibi modo Maximianistae, et jure dicunt: Nos primo venimus ad te de provincia tua, de dioecesi ad te pertinente episcopi; et voluimus audire causam tuam: contempsisti nos, non ad nos existi. Si timuisti nostrum judicium, vel simul judices eligeremus, non ires ad quos tu velles. Quantum intersit, videte. Tunc autem ipsi Donatistae litteris suis Imperatorem petierunt, ut decerneret judices: improbaverunt eos apud quos victi sunt, quos antequam vincerentur postulaverunt: dati sunt alii ad eorum petitum, et ibi victi sunt: appellaverunt ad Imperatorem, et ibi victi sunt. Semel victus est absens Maximianista, et tacet: et ter victus praesens Donatista non tacet?