TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 14.] Tu exsurgens misereberis Sion, quoniam tempus ut miserearis ejus.» Quod tempus? «Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub Lege.» Et ubi Sion? «Ut eos qui sub Lege erant redimeret» 53Galat. IV, 4, 5 . Primitus ergo Judaei: inde enim Apostoli, inde illi plus quam quingenti fratres 54I Cor. XV, 6 , inde illa deinceps multitudo, cui erat anima una et cor unum in Deum 55Act. IV, 32 . Ergo, «Tu exsurgens misereberis Sion, quoniam tempus ut miserearis ejus, quoniam venit tempus.» Quod tempus? «Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis» 56II Cor. VI, 2 . Quis hoc dicit? Servus Dei aedificator, qui dicebat, «Dei aedificium estis;» qui dicebat, «Sicut sapiens architectus fundamentum posui;» et, «Fundamentum aliud nemo potest ponere, praeterquam quod positum est, quod est Christus Jesus.» 57I Cor. III, 9-11 .

Notes

  1. 53. Galat. IV, 4, 5
  2. 54. I Cor. XV, 6
  3. 55. Act. IV, 32
  4. 56. II Cor. VI, 2
  5. 57. I Cor. III, 9-11