[vers. 4.] Remaneant Judaei in mendaciis suis: tibi, quia in multitudine potentiae tuae mentiti sunt, fiat quod sequitur: Omnis terra adoret te, et psallat tibi; psallat nomini tuo, Altissime. Paulo ante humillime; modo Altissime: humillime inter manus mentientium inimicorum; Altissime super verticem laudantium Angelorum. Omnis terra adoret te, et psallat tibi; psallat nomini tuo, Altissime.