[«vers.» 14.] Deinde subjungit et dicit, «In via testimoniorum tuorum jucundatus sum, quasi in omnibus divitiis.» Viam testimoniorum Dei nihil citius, nihil certius, nihil brevius, nihilque grandius intelligimus esse quam Christum, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi 67Coloss. II, 3 . Inde et iste ait se jucundatum vel delectatum in hac via, «quasi in omnibus divitiis.» Testimonia quippe Dei sunt, quibus quantum nos diligat, nobis probare dignatur. Commendat autem suam charitatem Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est 68Rom. V, 8, 9 . Cum ergo ipse dicat, «Ego sum via» 69Joan. XIV, 6 , et humilitas ejus carnalis nativitatis atque passionis, evidentia sint testimonia divinae erga nos dilectionis; procul dubio via testimoniorum Dei Christus est. Per haec quippe testimonia quae in illo videmus impleta, etiam futura erga nos, quae sempiterna promissa sunt, exspectamus et speramus implenda. Qui enim proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, quomodo non et cum illo omnia nobis donavit 70Rom. VIII, 32 ?