TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quid est ergo, Intellectus ipsi David? Erat quidem David, ut novimus, propheta sanctus, rex Israel, filius Jesse 3I Reg. XVI, 18: sed quia ex ejus semine venit ad salutem nostram secundum carnem Dominus Jesus Christus 4Rom. I, 3, saepe isto nomine ille figuratur, et David pro Christo in figura ponitur, propter originem carnis ipsius. Nam secundum aliquid filius est David, secundum aliquid Dominus est David: filius David secundum carnem, Dominus David secundum divinitatem. Si enim per ipsum facta sunt omnia 5Joan. I, 3, per ipsum et ipse David factus est, ex cujus semine venit ad homines. Proinde cum interrogasset Dominus Judaeos, cujus filium Christum esse dicerent; responderunt: David. Vidit eos remansisse in carne, et amisisse divinitatem; et corrigit eos quaestione proposita: Quomodo ergo ipse David in spiritu dicit eum Dominum, Dixit Dominus Domino meo, Sede ad dexteram meam, quoadusque ponam inimicos tuos sub pedibus tuis? Si ergo ille in spiritu Dominum eum dicit, quomodo filius ejus est 6Matth. XXII, 42-45 Quaestionem proposuit, non filium negavit. Audistis Dominum; dicite quomodo filius sit: audistis filium; dicite quomodo Dominus sit. Hanc quaestionem solvit fides catholica. Quomodo Dominus? Quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Quomodo filius? Quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 7Joan. I, 1, 14 . Quia ergo David in figura Christus est, Christus autem, ut saepe commemoravimus Charitatem Vestram, et caput et corpus est: nec nos a Christo alienos dicere debemus, cujus membra sumus, nec nos quasi alterum computare; quia erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est, ait Apostolus, ego autem dico in Christo et in Ecclesia 8Ephes. V, 31, 32 . Quia ergo totus Christus caput et corpus est; cum audimus, Intellectus ipsi David, intelligamus et nos in David. Intelligant membra Christi, et in membris suis intelligat Christus, et membra Christi intelligant in Christo: quia caput et membra unus Christus. Caput in coelo erat, et dicebat, Quid me persequeris 9Act. IX, 4 Nos cum illo in coelo per spem, ipse nobiscum in terra per charitatem. Ergo, intellectus ipsi David. Admoneamur cum audimus, et intelligat Ecclesia: pertinet enim ad nos magna cura intelligendi in quo malo nunc sumus, et de quo malo ut liberemur optamus, reminiscentes orationis dominicae, ubi in fine dicimus, Libera nos a malo 10Matth. VI, 13 . Inter multas ergo tribulationes hujus saeculi, plangit aliquid psalmus iste de intellectu. Ille cum isto non plorat, qui non habet intellectum. Porro autem, charissimi, meminisse debemus ad imaginem Dei nos esse factos, nec alibi quam in ipso intellectu. Nam in multis rebus a bestiis superamur: ubi autem homo ad imaginem Dei factum se novit, ibi aliquid in se agnoscit amplius esse quam datum est pecoribus. Consideratis vero omnibus rebus quas habet homo, invenit se eo proprie discretum a pecore, quod ipse habeat intellectum. Unde quosdam contemnentes in se quod proprium et praecipuum a Conditore acceperunt, increpat ipse Conditor dicens: Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus 11Psal. XXXI, 9 . Et alio loco dicit: Homo in honore positus. In quo honore, nisi quia factus ad imaginem Dei? Ergo, in honore positus non intellexit, ait, comparatus est jumentis insensatis, et similis factus est illis 12Psal. XLVIII, 21 . Agnoscamus ergo honorem nostrum, et intelligamus. Si intelligimus, videmus non esse istam regionem gaudendi, sed gemendi; non jam exsultandi, sed adhuc plangendi. Sed etsi exsultatio quaedam habitat in cordibus nostris, nondum est in re, sed in spe. Ex promisso laetamur, quia scimus non nos fallere promittentem. Verum quod attinet ad praesens tempus, in quo malo, in quibus angustiis simus audite; et si viam istam tenetis, quod auditis in vobis agnoscite. Quisquis enim nondum tenet iter pietatis, miratur quia talia gemunt membra David: non enim videt in se ista. Quamdiu et in se ista non videt nondum est ibi: non sentit quod corpus sentit; quia praeter corpus est: incorporetur, et sentiet. Dicat ergo et audiamus, audiamus et dicamus:

Notes

  1. 3. I Reg. XVI, 18
  2. 4. Rom. I, 3
  3. 5. Joan. I, 3
  4. 6. Matth. XXII, 42-45
  5. 7. Joan. I, 1, 14
  6. 8. Ephes. V, 31, 32
  7. 9. Act. IX, 4
  8. 10. Matth. VI, 13
  9. 11. Psal. XXXI, 9
  10. 12. Psal. XLVIII, 21