TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 1.] Psalmi hujus titulus non videtur esse operosae disputationis: simplex enim apparet et facilis. Nam ita se habet: In finem, ipsi David Psalmus cantici. In multis autem jam psalmis admonuimus quid sit, In finem: quoniam finis Legis Christus, ad justitiam omni credenti 1Rom. X, 4 ; finis qui perficiat, non qui consumat aut perdat. Verumtamen si quisquam conetur inquirere quid sibi velit, Psalmus cantici; cur non aut Psalmus, aut Canticum, sed utrumque; vel quid intersit inter Psalmum cantici, et Canticum psalmi, quia et sic quorumdam psalmorum tituli inscribuntur; inveniet fortasse aliquid, quod acutioribus et otiosioribus nos relinquimus. Discreverunt quidam ante nos inter Canticum, et Psalmum; ut quoniam Canticum ore profertur, Psalmus autem visibili organo adhibito, id est, psalterio canitur, videatur Cantico significari intelligentia mentis, Psalmo vero opera corporis. Sicut in hoc ipso sexagesimo septimo, quem nunc tractandum suscepimus, illud quod dictum est, Cantate Deo, psallite nomini ejus: ita quidam discreverunt, ut, Cantate Deo, dictum videatur, quia ea quae in seipsa mens agit, Deo nota sunt, ab hominibus non videntur; opera vero bona quoniam ideo videnda sunt ab hominibus, ut glorificent Patrem nostrum qui in coelis est 2Matth. V, 16, merito dictum sit, Psallite nomini ejus, id est diffamationi ejus, ut laudabiliter nominetur. Hanc differentiam alicubi, quantum recolo, etiam ipse secutus sum. Memini autem legisse nos etiam, Psallite Deo 3Psal. XLVI, 7, 8 ; quia talia quae visibiliter bene operamur, non tantum hominibus, sed etiam Deo placent. Non autem omnia quae Deo placent, etiam hominibus possunt, quia videre non possunt. Unde mirum est si quemadmodum utrumque legitur, et Cantate Deo, et Psallite Deo; ita alicubi legi potest, Cantate nomini ejus. Quod si et hoc in Scripturis sanctis dictum invenitur, haec differentia frustra elaborata est. Movet etiam me quod generali nomine magis Psalmi quam Cantica vocantur, ita ut Dominus diceret: Quae scripta sunt in Lege, et Prophetis, et Psalmis de me 4Luc. XXIV, 44 ; et liber ipse Psalmorum dicitur, non Canticorum: Sicut scriptum est, inquit, in libro Psalmorum 5Act. I, 20 ; cum potius secundum istam differentiam, Cantica dici debuisse videantur; quoniam Canticum etiam sine Psalmo esse potest, Psalmus vero sine Cantico esse non potest. Possunt etenim esse cogitationes mentis, quarum non sint opera corporalia: nullum est autem opus bonum, cujus non sit in mente cogitatio. Ac per hoc utrobique Cantica; non utrobique Psalmi: et tamen, sicut dixi, generaliter Psalmi appellantur, non Cantica; liberque Psalmorum, non Canticorum. Et si intelligantur atque discutiantur sensus dictorum, ubi titulus est tantummodo Psalmi, et ubi tantummodo Cantici, et ubi non Psalmus Cantici, sicut in isto, sed Canticum Psalmi inscriptum est; nescio utrum possit ista differentia demonstrari. Proinde sicut coeperamus, relinquentes ista eis qui possunt, et quibus vacat talia discernere, et certa differentiarum ratione definire; nos quantum adjuvante Domino valemus, hujus psalmi textum consideremus atque tractemus.

Notes

  1. 1. Rom. X, 4
  2. 2. Matth. V, 16
  3. 3. Psal. XLVI, 7, 8
  4. 4. Luc. XXIV, 44
  5. 5. Act. I, 20