TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 14, 15.] . Ergo ait, Ego autem velut surdus non audiebam. Qui ad ea quae audiebat non respondebat, tanquam non audiebat. Ego autem velut surdus non audiebam: et sicut mutus non aperiens os suum. Et repetit eadem: Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo argutiones . Quasi non esset quod illis diceret, quasi non esset unde illos argueret. Nonne jam antea multa increpaverat, multa dixerat, et dixerat, Vae vobis, Scribae et Pharisaei, hypocritae 54Matth. XXIII, 13 , et multa talia? Tamen quando passus est, nihil horum dixit: non quia non habebat quod diceret, sed exspectabat ut complerent illi omnia, et implerentur omnes prophetiae de illo, de quo dictum erat: Et sicut ovis coram tondente se sine voce, non aperuit os suum 55Isai. LIII, 7 . Oportebat ergo ut taceret in passione, non taciturus in judicio. Judicandus enim venerat, qui postea judicaturus veniret: et ideo cum magna potestate judicaturus, quia cum magna humilitate judicatus.

Notes

  1. 54. Matth. XXIII, 13
  2. 55. Isai. LIII, 7