Sed Hermon quid sit, nosse debetis. Mons est quidam longe disjunctus ab Jerusalem, id est a Sion. Itaque mirum est quod sic ait, «Sicut ros Hermon, qui descendit super montes Sion;» cum mons Hermon longe sit disjunctus ab Jerusalem: nam trans Jordanem esse dicitur. Ergo aliquid interpretatione Hermon quaeramus. Non enim hebraeum est, et habemus interpretationem ab eis qui illam linguam noverunt. Hermon interpretari dicitur, Lumen exaltatum. A Christo enim ros: nam nullum lumen exaltatum, nisi Christus. Quomodo exaltatum est? Primo in cruce; postea in coelo. Exaltatus in cruce, cum humiliaretur; sed humiliatio illius non potuit nisi alta esse. Hominis dispensatio minus minusque fiebat, quae significabatur in Joanne; Dei dispensatio in Domino nostro Jesu Christo crescebat: quod et natalibus eorum ostenditur. Nam ille natus est, sicut tradit Ecclesia, octavo calendas julias, cum jam incipiunt minui dies: Dominus autem natus octavo calendas junuarias, quando jam dies incipiunt crescere. Audi ipsum Joannem confitentem: «Illum oportet crescere, me autem minui» 27Joan. III, 30 . Et passiones ipsorum hoc indicant. Dominus in cruce exaltatus est; ille caeso capite deminutus. Ergo lumen exaltatum, Christus: inde est ros Hermon. Sed quicumque vultis habitare in unum, optate rorem istum, compluimini inde. Alioquin non poteritis tenere quod profitemini, nec profiteri audere poteritis, nisi ille intonuerit; nec permanere poteritis, nisi ejus sagina non desit vobis: ipsa enim sagina descendit super montes Sion.