Nunc jam audiamus ista duo genera hominum, quandoquidem de titulo isto, etsi operosius et fortasse loquacius, tamen ut Dominus concessit, exitum est. Duo genera hominum attendite: unum laborantium, alterum eorum inter quos laboratur; unum de terra, alterum de coelo cogitantium; unum in profundum cor mittentium, alterum cor Angelis conjungentium; unum sperantium de terrenis quibus pollet hic mundus, alterum praesumentium de coelestibus quae promisit non mendax Deus. Sed mixta sunt ista genera hominum. Invenimus modo civem Jerusalem, civem regni coelorum administrare aliquid in terra; ut puta, purpuram gerit, magistratus est, aedilis est, proconsul est, imperator est, rempublicam gerit terrenam: sed cor sursum habet, si christianus est, si fidelis est, si pius est, si contemnens in quibus est, et sperat in quo nondum est. De quo genere fuit illa sancta mulier Esther, quae cum esset uxor regis, ventum est ad periculum deprecandi pro civibus suis; et cum oraret coram Deo, ubi mentiri non posset, in oratione sua dixit, ita sibi fuisse illa ornamenta regalia sicut pannum menstruatae 19Esth. XIV, 16. Non ergo desperemus de civibus regni coelorum, quando eos videmus aliqua gerere Babyloniae negotia, aliquid terrenum in republica terrena: nec rursus continuo gratulemur omnibus hominibus quos videmus agere negotia coelestia; quia et filii pestilentia sedent aliquando in cathedra Moysi, de quibus dicitur, Quae dicunt facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt. Illi in terrenis rebus levant cor in coelum, isti in coelestibus verbis trahunt cor in terra. Veniet autem tempus ventilabri, quando utrumque diligentissime discernatur, ne granum aliquod transeat in acervum paleae comburendum, ne una stipula transeat ad massam in horreo recondendam 20Matth. III, 12. Quamdiu ergo nunc permixtum est, audiamus hinc vocem nostram, id est civium regni coelorum (hoc enim affectare debemus, tolerare hic malos, quam tolerari a bonis); et conjungamus nos huic voci, et aure, et lingua, et corde, et opere. Quod si fecerimus, nos hic loquimur in his quae audimus. Dicatur ergo primo de corpore malo regni terreni.