Et quid agam coronatus? Ecce adjuvabar cum luctarer, finito certamine coronabor; jam nulla residua erit inimica suggestio vel corruptio cum qua lucter. Semper enim in hac vita luctamur cum corruptione ista: sed quid scriptum est? «Novissima inimica destruetur mors.» Post destructionem mortis, nullum timebis inimicum: inde «absorpta est mors in victoriam» 21I Cor. XV, 26, 54 . Tunc ergo erit victoria, tunc corona. Post certamen ergo coronabor, post coronam quid agam? «Qui satiat in bonis desiderium tuum.» Modo enim audis bonum, et anhelas; audis bonum, et suspiras: et hoc ipsum quod forte peccas, eligendi bona aviditate falleris; et in eo reus detineris, quod bonum consilium Dei non audis, quid contemnendum et quid eligendum sit; quod forte negligis discere, si in eligendo bono fallebaris. Ubicumque peccas quasi bonum quaeris, quasi refectionem desideras. Bona sunt ista quae quaeris; sed mala tibi erunt, deserto illo a quo bona facta sunt. Bonum tuum quaere, o anima. Est enim bonum aliud alteri, et omnes creaturae habent quoddam bonum suum, integritatis suae, et perfectionis naturae suae: interest quid cuique rei imperfectae necessarium sit, ut perficiatur; quaere tuum bonum. «Nemo bonus nisi unus Deus» 22Matth. XIX, 17 . Summum bonum, hoc est tuum bonum. Quid ergo deest cui summum bonum bonum est? Sunt enim et inferiora bona, quae aliis et aliis bona sunt. Pecori quid bonum est, fratres, nisi implere ventrem, carere indigentia, dormire, gestire, vivere, sanum esse, generare? Bonum illi est, et usque ad quemdam modum habet boni sui mensuram tributam, et concessam ab omnium rerum creatore Deo. Tale tu bonum quaeris? Dat et hoc Deus; sed noli solum quaerere. Cohaeres Christi, quid gaudes, quia socius es pecori? Erige spem tuam ad bonum bonorum omnium. Ipse erit bonum tuum, a quo tu in tuo genere factus es bonus, et omnia in suo genere facta sunt bona. Fecit enim Deus omnia bona valde. Ergo illud bonum quod Deus est, si dicamus valde bonum, jam et de creatura dictum est: «Fecit Deus omnia bona valde» 23Gen. I, 31 . Quid ergo illud bonum de quo dictum est, «Nemo bonus nisi unus Deus?» dicimus quia bonum est valde? Recurrit nobis recordatio de omnibus creaturis, quia dictum est, «Fecit Deus omnia valde bona.» Quid ergo dicturi sumus? Deficimus in voce, sed non in affectu. Veniat in mentem recens illa tractatio Psalmi: explicare non possumus, jubilemus. Bonum est Deus. Quale bonum, quis dicat? Ecce non possumus dicere, et non permittimur tacere. Ergo si non possumus dicere, et prae gaudio non permittimur tacere; nec loquamur, nec taceamus. Quid ergo faciamus, non loquentes et non tacentes? Jubilemus. Jubilate Deo salutari nostro, «Jubilate Deo, omnis terra». Quid est, «Jubilate?» Efferte vocem ineffabilem gaudiorum vestrorum, et eructate in eum laetitias vestras. Et quid erit illa ructatio post saginam, si modo post modicas istas refectiones tantum afficitur anima nostra? quid erit, quando fiet post redemptionem ab omni corruptione, quod dictum est in isto psalmo, «Qui satiat in bonis desiderium tuum?»