TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Psalmus iste filiis Core dicitur, sicut ejus titulus praefert. Interpretatur autem Core Calvitium vel Calvaria, et invenimus in Evangelio Dominum Jesum Christum in loco Calvariae crucifixum 1Matth. XXVII, 33. Ergo clarum est, quod filiis passionis ejus cantetur hic psalmus. Habemus autem hinc evidentissimum et firmissimum testimonium apostoli Pauli: quia tum cum in persecutionibus Gentilium laboraret Ecclesia, hinc sumpsit versum, quem interponeret ad exhortationem et consolationem patientiae. Hic enim dictum est, quod ille in Epistola sua posuit: Propter te mortificamur tota die, deputati sumus velut oves occisionis 2Rom. VIII, 36 . Vocem ergo martyrum audiamus in Psalmo: et vox martyrum videte quam bonam causam habeat, cum dicit, Propter te. Nam et Dominus ideo addidit, propter justitiam, cum diceret: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam 3Matth. V, 10 : ne quisquam persecutionem patiens, ex ipsa poena quaereret gloriam, non bonam habens causam. Et hinc exhortatus suos ait, Beati eritis cum vobis illa et illa fecerint vel dixerint homines, propter me. Hinc ergo vox, Propter te mortificamur tota die.

Notes

  1. 1. Matth. XXVII, 33
  2. 2. Rom. VIII, 36
  3. 3. Matth. V, 10