[vers. 1.] Titulus Psalmi est, Laus Cantici filiis Core, secunda sabbati. De hoc quod Dominus donare dignatur, excipite tanquam filii firmamenti. Secunda enim sabbati, id est, post diem primum, quem dominicum dicimus, quae etiam secunda feria dicitur, lactum est firmamentum coeli, imo firmamentum coelum. Coelum enim vocavit Deus firmamentum 1Gen. I, 3-8. Primo autem die lucem fecerat, et a tenebris diviserat; et vocaverat lucem, diem, et tenebras, noctem. Sicut autem indicat psalmi hujus contextio, aliquid etiam praelocutus est Deus in illo opere suo, quod compleretur in nobis: et secundum hujus creaturae conditionem saecula cucurrerunt. Non frustra enim Dominus ait de Moyse, De me enim ille scripsit 2Joan. V, 46 : nisi quia omnia quae scripta sunt, etiam cum Deus conderet creaturam, possunt interpretari ad significationem futurorum; ut intelligas Deum fecisse lucem, cum Christus a mortuis resurrexit. Tunc enim revera illa lux divisa est a tenebris, quando immortalitas a mortalitate discreta est. Quid ergo sequitur, nisi ut capiti etiam corpus fieret, quod est Ecclesia? Denique est etiam psalmus de prima sabbati, in quo apertissime resurrectio Domini declaratur: ibi enim dicitur, Tollite portas principes vestri , et elevamini portae aeternales, et introibit Rex gloriae 3Psal. XXIII, 7; 9 . Quid evidentius quam Christum esse Regem gloriae? de quo dictum est: Si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent 4I Cor. II, 8 . Secundam ergo sabbati non debemus intelligere nisi Ecclesiam Christi: sed Ecclesiam Christi in sanctis, Ecclesiam Christi in his qui scripti sunt in coelo, Ecclesiam Christi in his qui mundi hujus tentationibus non cedunt. Ipsi enim digni sunt nomine firmamenti. Ergo Ecclesia Christi in his qui firmi sunt, de quibus dicit Apostolus, Debemus autem nos firmi infirmitates infirmorum sustinere 5Rom. XV, 1 , appellata est firmamentum. De hoc cantatur in Psalmo: audiamus, agnoscamus, sociemur, gloriemur, regnemus. Namque eam etiam firmamentum apostolicis Litteris appellatam audi, et agnosce: Quae est, inquit, Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis 6I Tim. III, 15 . De hoc firmamento cantatur filiis Core, quos nostis esse filios sponsi crucifixi in Calvariae loco. Core namque Calvitium interpretatur. Sequitur in hoc psalmo, qui inscribitur, secunda sabbati.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 1. Gen. I, 3-8
- 2. Joan. V, 46
- 3. Psal. XXIII, 7; 9
- 4. I Cor. II, 8
- 5. Rom. XV, 1
- 6. I Tim. III, 15