[vers. 19.] Potentiam tuam, et justitiam tuam: hoc est, annuntiem generationi omni superventurae brachium tuum. Et quid praestitit brachium tuum? Liberationem nostram gratuitam. Hoc ergo annuntiem, ipsam gratiam omni generationi superventurae; dicam omni homini nascituro: Nihil es per te, Deum invoca; tua peccata sunt, merita Dei sunt; supplicium tibi debetur, et cum praemium venerit, sua dona coronabit, non merita tua, Dicam omni generationi superventurae: De captivitate venisti; ad Adam pertinebas. Dicam hoc omni generationi superventurae, nullas vires meas, nullam justitiam meam; sed potentiam tuam et justitiam tuam, Deus, usque in altissima quae fecisti magnalia. Potentiam tuam et justitiam tuam, usquequo? usque ad carnem et sanguinem? Imo, usque ad altissima quae fecisti magnalia. In altis coeli sunt; in altis Angeli sunt, Sedes, Dominationes, Principatus, Potestates: tibi debent quod sunt, tibi debent quod vivunt, tibi debent quod juste vivunt, tibi debent quod beate vivunt, Potentiam tuam et justitiam tuam, usquequo? Usque in altissima quae fecisti magnalia. Ne putes hominem solum pertinere ad gratiam Dei. Quid erat Angelus antequam fieret? quid est Angelus, si deserat qui creavit? Ergo, potentiam tuam et justitiam tuam, usque in altissima quae fecisti magnalia.