Jam si praedestinati sunt, vocandi sunt. «Quos» enim «praedestinavit, illos et vocavit» 58Rom. VIII, 30 . Jam quomodo vocantur ex languore corporis illius, ut sani fiant? quomodo vocantur? Audi Evangelium: «Non veni vocare justos, sed peccatores in poenitentiam» 59Matth. IX, 13 . Incipit ergo jam praedestinatione nivis illius cognoscere torporem suum, accusare peccatum suum; incipit vocatione venire ad poenitentiam. Merito ergo «qui dat nivem velut lanam,» propter confectum tunicae futurae; etiam propter vocationem in poenitentiam, «nebulam velut cinerem spargit. Nebulam,» inquit, «velut cinerem spargit:» quis? «Qui dat nivem sicut lanam.» Quos enim praedestinavit, vocat in poenitentiam; quia «quos praedestinavit, illos et vocavit.» Cinis autem ad poenitentiam pertinet. Audi vocantem ad poenitentiam, cum exprobravit quibusdam civitatibus, dicens: «Vae tibi Corozaim, vae tibi Bethsaida; quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis, olim,» inquit, «in cilicio et cinere poenitentiam egissent» 60Matth. XI, 21 . Ergo «nebulam velut cinerem spargit.» Quid est, «Nebulam velut cinerem spargit?» Cum vocatur quisque ad intelligendum Deum, et dicitur illi, Cape veritatem, incipit velle capere veritatem, non sufficit, videt se quamdam caliginem pati, quam antea non videbat. Ad hoc est ergo illa nebula, ut noveris nescire te, et noveris quid scire oporteat, et videas te invalidum ad illud sciendum quod oportet sciri. Nam si in ista nebula jam ante praesumpseris scire, audies ab Apostolo: «Qui se putat aliquid scire, nondum scit quemadmodum oporteat eum scire» 61I Cor. VIII, 2 . Ergo nondum comprehendisti, adhuc nebulam pateris. Sed non te deseruit qui accendit tibi lucernam carnis suae. Non erras in nebula; fide sequere. Sed quia conaris videre, et non potes, poeniteat te peccatorum; quia nebula velut cinis sparsa est. Jam te poeniteat contumacem te fuisse adversus Deum; jam te poeniteat secutum te fuisse vias tuas malas. Pervenisti in istam difficultatem illius beatae visionis; et erit tibi salubris nebula quam sicut cinerem spargit Deus. Tu ipse es adhuc nebula, sed velut cinis. Adhuc enim poenitentes volulantur in cinere, fratres mei, tanquam similes se contestantes, dicentes Deo suo: «Cinis sum.» Dixit enim quaedam Scriptura: «Despexi meipsum et distabui, et aestimavi me terram et cinerem» 62Job XXX, 19 . Haec est humilitas poenitentis. Quando Abraham loquitur ad Deum suum, et quando vult sibi aperiri incendium Sodomorum: «Ego,» inquit, «terra et cinis sum» 63Gen. XVIII, 27 . Quomodo fuit ista semper humilitas in magnis et sanctis viris? «Nebulam» ergo «velut cinerem spargit:» quare? Quia «quos praedestinavit, illos et vocavit,» qui non venit «vocare justos, sed peccatores in poenitentiam.» 25 [«vers. 17, 18.] Qui mittit crystallum suum velut frusta panis.» Non denuo laborandum est dicere quid sit crystallum. Praelocuti enim sumus, et credo non excidisse Charitati vestrae. Quid est ergo, «Mittit crystallum suum velut frusta panis?» Quomodo nix illa ipsius, quia praedestinatorum est; quomodo nebula illa ipsius, quia ipsi vocantur ad poenitentiam, qui praedestinati sunt ad salutem: sic est quodammodo crystallum ipsius. Quid est crystallum? Multum obduruit, multum congelavit; non jam sicut nix facile solvi potest. Nix multorum annorum tempore durata et serie saeculorum, crystallum dicitur: et hoc mittit velut frusta panis. Quid hoc sibi vult? Fuerunt nimis duri, non jam nivi, sed crystallo comparandi: et ipsi praedestinati sunt, et vocati; et quidam eorum ita ut pascerent alios, et essent utiles et aliis. Et quid opus est ut numeremus multos forte quos novimus, illum aut illum? Occurrit unicuique cogitanti, ex iis quos novit, quam forte duri et pertinaces et obnitentes adversus veritatem fuerunt, et modo praedicant veritatem: facti sunt frusta panis. Quis ille unus panis? «Multi,» inquit Apostolus, «Unum corpus sumus in Christo» 64Rom. XII, 5 : «unus panis, unum corpus multi sumus,» ipse dicit 65I Cor. X, 17 . Ergo si unus panis totum corpus Christi, membra Christi frusta panis sunt. De quibusdam duris facit membra sua, et utilia ad alios pascendos. Quid imus per multos? Notissimum illum Paulum apostolum intueamur. Nihil nobis isto viro notius, nihil suavius, nihil in Scripturis familiarius est. Et si fuerint qui ex tanta duritia, in quanta ipse fuit, panis fierent; ipso proposito ad exemplum, omnes occurrant, ut explicetur sensus iste, «Mittit crystallum suum sicut frusta panis.» Ecce crystallum erat apostolus Paulus, durus, obnitens veritati, clamans adversus Evangelium, tanquam indurans adversus solem. Iste quam durus fuit, crescens in Lege, eruditus ad pedes Gamalielis Legis doctoris 66Act. XXII, 3 ! Non audiebat Moysen et Prophetas Christum praedicantes? Magna duritia! Certe Gentes non audierant Prophetas, non audierant Moysen: frigidi erant, sed crystallum non erant. Ille qui credebat in verbis praedicantibus Christum, et Christo venienti non credebat, nimis obduraverat. Quia ergo crystallum erat, nitidus videbatur et candidus; sed durus et nimium gelidus. Quomodo nitidus et candidus? «Hebraeus ex Hebraeis, secundum Legem Pharisaeus.» Vide nitorem crystalli. Audi duritiam crystalli: «Secundum aemulationem persequens Ecclesiam Christi» 67Philipp. III, 5, 6 . Inter lapidatores sancti Stephani martyris, ibi erat iste durus, et forte caeteris durior: omnium enim lapidantium vestimenta servabat, ut omnium manibus lapidaret 68Act. VII, 57 .