TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 7.] Conturbatae sunt gentes. Et quomodo conturbatae? utquid conturbatae? Ut dejicerent civitatem Dei, in cujus medio Deus? ut everterent tabernaculum sanctificatum, quod adjuvat Deus vultu suo? Non. Sed jam salubriter conturbatae gentes. Quid enim sequitur? Et inclinata sunt regna. Inclinata, inquit, sunt regna: jam non erecta, ut saevirent; sed inclinata, ut adorarent. Quando inclinata sunt regna? Quando factum est quod praedictum est in alio psalmo: Adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient ei 22Psal. LXXI, 11 . Quae res fecit ut inclinarentur regna? Quae res, audi: Dedit vocem suam Altissimus, et mota est terra. Arreptitii idolorum tanquam ranae de paludibus personabant, tanto tumultuosius, quanto sordidius de luto et coeno. Et quid strepitus ranarum ad tonitrua nubium? Inde enim dedit vocem suam Altissimus, et mota est terra: tonuit de nubibus suis. Quae sunt nubes ejus? Apostoli ejus, praedicatores ejus, de quibus intonabat praeceptis, coruscabat miraculis. Ipsi nubes qui et montes: montes propter altitudinem et firmitatem, nubes propter pluviam et ubertatem. Irrigaverunt enim terram nubes istae, de quibus dictum est, Dedit vocem suam Altissimus, et mota est terra. De his enim nubibus minatur cuidam vineae sterili, unde translati sunt montes in cor maris: Mandabo, inquit, nubibus meis ne pluant super eam imbrem 23Isai. V, 6 . Hoc impletum est in eo quod commemoravimus, quando translati sunt montes in cor maris: quando dictum est, Ad vos missi eramus, sed quia respuistis verbum Dei, imus ad gentes 24Act. XIII, 46 : impletum est, Mandabo nubibus meis, ne pluant super eam imbrem. Denique ipsa gens Judaea modo sic remansit, tanquam vellus siccum in area. Nam et hoc nostis contigisse in quodam miraculo. Area sicca erat, vellus solum madebat: sed pluvia in vellere non apparebat 25Judic. VI, 37, 38. Sic et sacramentum Novi Testamenti non apparebat in gente Judaeorum. Quod illic vellus, hic velum: velatum enim erat sacramentum in vellere. In area vero, in omnibus Gentibus patet Evangelium Christi: pluvia manifesta est, nuda est gratia Christi; non enim tegitur velamento. Ut autem exiret inde pluvia, expressum est vellus. Per pressuram enim a se excluserunt Christum, et Dominus jam de nubibus suis compluit aream, vellus siccum remansit. Inde ergo dedit vocem suam Altissimus, de istis nubibus, per quam vocem regna inclinarentur, et adorarent.

Notes

  1. 22. Psal. LXXI, 11
  2. 23. Isai. V, 6
  3. 24. Act. XIII, 46
  4. 25. Judic. VI, 37, 38