TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 1.] Psalmus iste centesimus quod habe in primo versu, hoc in toto ejus corpore quaerere debemus. «Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine.» Nemo sibi ad impunitatem blandiatur de misericordia Dei; quia est et judicium: et nemo in melius commutatus exhorreat judicium Dei; quia praecedit misericordia. Homines enim quando judicant, aliquando victi misericordia, faciunt contra justitiam; et videtur in eis esse misericordia, et non esse judicium: aliquando vero rigidum volentes tenere judicium, perdunt misericordiam. Deus autem nec in bonitate misericordiae perdit judicii severitatem, nec in judicando cum severitate amittit misericordiae bonitatem. Ecce si temporibus distinguamus haec duo, misericordiam et judicium; forte enim non sine causa ipso ordine posita sunt, ut non diceret, Judicium et misericordiam, sed, «misericordiam et judicium:» si ergo per tempora distinguamus haec duo, forte invenimus modo tempus esse misericordiae, futurum autem tempus judicii. Quomodo est primo tempus misericordiae? Primo in Deo considera, ut et tu quantum ipse tibi donaverit, imiteris Patrem. Neque enim arroganter dicimus, Patrem nostrum nos debere imitari; quandoquidem Dominus ipse unicus Dei Filius ad hoc nos hortatur, dicens: «Estote sicut Pater vester coelestis.» Cum diceret, «Diligite inimicos vestros, orate pro eis qui vos persequuntur: ut sitis,» inquit, «filii Patris vestri qui in coelis est; qui solem suum facit oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos» 1Matth. V, 48, 44, 45 . Ecce misericordia. Quando vides justos et injustos eumdem solem intueri, eamdem lucem capere, eosdem fontes bibere, eadem pluvia saginari, iisdem fructibus terrae repleri, similiter aerem istum ducere, habere aequaliter bona mundi; noli putare injustum esse Deum, qui dat ista aequaliter et justis et injustis. Misericordiae tempus est, nondum judicii. Nisi enim primo Deus per misericordiam parceret, non inveniret quos per judicium coronaret. Est ergo misericordiae tempus, quando patientia Dei ad poenitentiam adducit peccantes.

Notes

  1. 1. Matth. V, 48, 44, 45