TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 44.] «Et custodiam legem tuam semper:» id est, si non abstuleris ex ore meo verbum veritatis, «custodiam legem tuam semper. In saeculum et in saeculum saeculi:» ostendit quid dixerit, «semper.» Aliquando etenim «semper» intelligitur, Quamdiu hic vivitur; sed hoc non est, «in saeculum et in saeculum saeculi:» melius quippe ita interpretatum est, quam, sicut quidam codices habent, «in aeternum et in saeculum saeculi;» quia non potuerunt dicere, et in aeternum aeterni. Lex itaque ista intelligenda est de qua dicit Apostolus, «Plenitudo legis charitas» 187Rom. XIII, 10 . Haec enim a sanctis, quorum ex ore non aufertur verbum veritatis, hoc est, ab ipsa Christi Ecclesia custodietur, non solum in hoc saeculum, id est, donec finiatur hoc saeculum; sed etiam in alterum, quod appellatur «saeculum saeculi.» Neque enim praecepta legis, sicut hic, etiam ibi accepturi sumus quae custodiamus, sed ipsam legis, ut dixi, plenitudinem sine ullo peccandi timore servabimus: quia et Deum plenius, cum viderimus, amabimus, et proximum, quia Deus erit omnia in omnibus 188I Cor. XV, 28 ; nec falsae cuiquam de proximo suspicioni erit locus, ubi nullus ulli erit occultus.

Notes

  1. 187. Rom. XIII, 10
  2. 188. I Cor. XV, 28