TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 27.] Posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham.» Non ita debemus accipere, «verba signorum et prodigiorum,» quasi verba, quibus verbis fierent signa et prodigia, id est, quae dicerent ut fierent signa et prodigia. Multa enim sine verbis facta sunt, vel virga, vel manu extenta, vel favilla in coelum missa. Sed quia illa ipsa quae facta sunt, non erant alicujus significationis inania, sicut et verba quae loquimur; ideo et ipsa dicta sunt verba, non vocum et sonorum, sed signorum et prodigiorum. «Posuit in eis,» id est, fecit per eos.