TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

«Vetus» ergo «homo noster,» Apostoli verba sunt, «confixus est cruci cum illo; ut evacuaretur,» inquit, «corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato» 14Rom. VI, 6 . Inde et in ipso psalmo cum dictum esset, «Deus meus, Deus meus, utquid dereliquisti me, longe a salute mea;» statim subjectum est, «Verba delictorum meorum.» Quorum delictorum, si caput attendas? Et tamen ejus fuisse vocem in psalmo, ipse testatus est in cruce, ipsa verba dixit, ipsum versum pronuntiavit. Non est relictus humanae conjecturae locus, nullus negandi aditus qualicumque christiano. Quod lego in psalmo, hoc audio a Domino. In ipso etiam psalmo agnosco quod in Evangelio lego: «Foderunt manus meas, et pedes; dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt, et conspexerunt me; diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem» 15Psal. XXI, 17-19 . Haec omnia sicut praedicta, ita facta; sicut audivimus, ita et vidimus 16Psal. XLVII, 9 . Ergo si Dominus noster Jesus Christus nos figurans in charitate corporis sui, quamvis esset ipse sine peccato, dixit, «Verba delictorum meorum;» dixit autem hoc ex persona corporis sui: quis audet in membris ejus dicere non se habere peccatum, nisi qui fuerit ausus se falsae justitiae nomine efferre, et Christum falsitatis arguere? Fatere ergo, o membrum, quod pro te pronuntiavit caput tuum. Quod ut fateamur, quod ut faciamus, nec nos justificemus ante conspectum solius justi, qui justificat impium 17Rom. IV, 5 ; subjecit jam sui corporis vocem: «Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium continentiae circa labia mea.» Non dixit, claustrum continentiae; sed, «ostium.» Ostium et aperitur et clauditur: ergo si ostium est, et aperiatur, et claudatur; aperiatur ad confessionem peccati, claudatur ad excusationem peccati. Ita enim erit ostium continentiae, non ruinae.

Notes

  1. 14. Rom. VI, 6
  2. 15. Psal. XXI, 17-19
  3. 16. Psal. XLVII, 9
  4. 17. Rom. IV, 5