TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 15, 16.] Sequitur: «In mandatis tuis garriam et considerabo vias tuas.» Quod graecus habet ἀδολεσχήσω, latini interpretes quidam «garriam,» quidam «exercebor,» interpretati sunt; quae duo inter se videntur esse diversa: sed si exercitatio intelligatur ingenii, cum quadam delectatione disputationis, utrumque conjungitur, et quasi ex utroque unum aliquid temperatur, ut non sit aliena ab hujusmodi exercitatione garrulitas. Solent enim garruli vocari loquaces. Sic autem se in Dei mandatis exercet Ecclesia, adversus omnes inimicos fidei christianae atque catholicae copiosis doctorum disputationibus garrula: quae tunc fructuosae sunt disputantibus, si non ibi considerentur nisi «viae Domini», sicut scriptum est, «misericordia et» «veritas» 71Psal. XXIV, 10 ; quorum duorum plenitudo invenitur in Christo. Per hanc suavem exercitationem fit etiam quod adjungit: «In justificationibus tuis meditabor, non obliviscar verborum tuorum.» Ideo utique «meditabor,» ut «non obliviscar.» Unde beatus ille in primo psalmo, in lege Domini meditabitur die ac nocte 72Psal. I, 2 .

Notes

  1. 71. Psal. XXIV, 10
  2. 72. Psal. I, 2