TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 5, 6.] Denique sequitur quare hoc dico: Quoniam tu es patientia mea. Jam si patientia, recte et quod sequitur: Domine, spes mea a juventute mea. Ideo patientia mea, quia spes mea: an potius ideo spes mea, quia patientia mea? Tribulatio, ait Apostolus, patientiam operatur, patientia probationem, probatio autem spem, spes vero non confundit 34Id. V, 3, 5 . Merito in te speravi, Domine; non confundar in aeternum. Domine, spes mea a juventute mea. A juventute tua, Deus spes tua? Nonne et a pueritia tua, et ab infantia tua? Plane, inquit. Nam vide quid sequitur, ne hoc putares ita me dixisse, Spes mea a juventute mea, quasi nihil profuerit Deus infantiae vel pueritiae meae; audi quod sequitur: In te confirmatus sum ex utero. Audi adhuc: De ventre matris meae tu es protector meus. Quare ergo, a juventute mea, nisi ex quo in te coepi sperare? Ante enim non in te sperabam; quamvis tu fueris protector meus, qui me salvum perduxisti ad tempus quo in te discerem sperare. A juventute autem mea coepi in te sperare; ex quo me adversus diabolum armasti, ut in procinctu exercitus tui armatus fide tua, charitate, spe, caeterisque donis tuis confligerem adversus invisibiles inimicos tuos, audiremque ab Apostolo: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem; sed adversus principatus, et potestates, et rectores mundi tenebrarum harum, adversus spiritualia nequitiae 35Ephes. VI, 12 . Ergo juvenis est qui pugnat contra ista; sed quamvis juvenis sit, cadit, nisi ille sit spes ejus cui clamat: Domine, spes mea a juventute mea.

Notes

  1. 34. Id. V, 3, 5
  2. 35. Ephes. VI, 12