TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 16.] Tuus est dies, et tua est nox. Quis hoc ignorat, quando ipse fecit haec omnia; quia per Verbum facta sunt omnia 57Joan. I, 3? Illi ipsi qui operatus est salutem in medio terrae, illi dicitur: Tuus est dies, et tua est nox. Aliquid hic intelligere debemus, quod pertineat ad ipsam salutem quam operatus est in medio terrae. Tuus est dies. Qui sunt isti? Spirituales. Et tua est nox. Qui sunt isti? Carnales, Tuus est dies; et tua est nox. Loquantur spirituales spiritualia spiritualibus; dictum est enim: Spiritualibus spiritualia comparantes, sapientiam loquimur inter perfectos 58I Cor. II, 13, 6 . Nondum capiunt istam sapientiam carnales: Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus 59Id., III, 1 . Ergo cum spirituales spiritualibus loquuntur, Dies diei eructat verbum: cum vero et ipsi carnales non tacent fidem crucifixi Christi, quam possunt capere parvi, Nox nocti annuntiat scientiam 60Psal. XVIII, 3 . Tuus est dies, et tua est nox. Ad te pertinent spirituales, ad te pertinent carnales: illos illustras incommutabili sapientia et veritate; illos consolaris carnis manifestatione, tanquam luna consolans noctem. Tuus est dies, et tua est nox. Vis audire diem? Vide si capis; erige quantum potes mentem tuam. Videamus si pertines ad diem; jam videamus, si non palpitat aspectus tuus. Potes videre quod audisti modo ex Evangelio: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum? Non nosti enim tu cogitare verba, nisi quae sonant et transeunt. Potes jam capere Verbum, non sonum, sed Deum? Annon ibi audisti: Et Deus erat Verbum? Sed tu ista verba cogitas, Omnia per ipsum facta sunt: et per ipsum facti sunt et qui verba faciunt. Quale ergo illud Verbum est? Capis, o carnalis? responde; capis? Non capis, adhuc ad noctem pertines; luna tibi necessaria est, ne in tenebris moriaris. Etenim quidam peccatores intenderunt arcum, ut sagittarent in obscura luna rectos corde 61Psal. X, 3 . Obscurata est enim caro Christi de cruce deposita, et in sepulcro posita: et illi qui occiderunt insultaverunt; et nondum resurrexerat, et sagittati sunt discipuli recti corde, sed in obscura luna. Ergo ut non solum dies diei eructet verbum, sed etiam nox nocti annuntiet scientiam; quoniam tuus est dies, et tua est nox; dignare descendere, manere apud eum a quo descendis, sed venire ad quos descendis. Dignare descendere qui in hoc mundo eras, et mundus per te factus est, et mundus te non cognovit. Habeat et nox consolationem suam; habeat, inquit, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 62Joan. I, 1-14 : Tuus est dies, et tua est nox. Tu perfecisti solem et lunam: solem, spirituales; lunam, carnales. Adhuc carnalis est, non deseratur, et ipse perficiatur. Tu perfecisti solem et lunam: solem, tauquam sapientem; lunam, tanquam insipientem; non tamen deseruisti. Nam ita scriptum est: Sapiens permanet sicut sol; stultus autem sicut luna mutatur 63Eccli. XXVII, 12 . Quid ergo, quia sol permanet, id est, quia sapiens permanet sicut sol, stultus sicut luna mutatur, adhuc carnalis, adhuc insipiens deserendus est? Et ubi est quod dictum est ab Apostolo: Sapientibus et insipientibus debitor sum 64Rom. I, 14 ? Tu perfecisti solem et lunam.

Notes

  1. 57. Joan. I, 3
  2. 58. I Cor. II, 13, 6
  3. 59. Id., III, 1
  4. 60. Psal. XVIII, 3
  5. 61. Psal. X, 3
  6. 62. Joan. I, 1-14
  7. 63. Eccli. XXVII, 12
  8. 64. Rom. I, 14