[«vers. 6.] Multum peregrinata est anima mea.» Ne peregrinationem corporalem intelligeres, animam dixit peregrinari. Corpus peregrinatur locis, anima peregrinatur affectibus. Si amaveris terram, peregrinaris a Deo: si amaveris Deum, ascendis ad Deum. In charitate Dei et proximi exerceamur, ut redeamus ad charitatem. Si cadamus in terram, marcescimus et putrescimus. Iste autem qui ceciderat, descensum est ad eum, ut ascenderet. Intendens tempus peregrinationis suae, dixit se peregrinari in tabernaculis Cedar. Quare? Quia «multum peregrinata est anima mea.» Ibi peregrinatur, ubi ascendit. Non corpore peregrinatur, non corpore ascendit. Sed ubi ascendit? «Ascensiones,» inquit, «in corde.» Si ergo ascendit in corde, non ascendit per ascensiones cordis nisi anima quae peregrinatur. Sed donec perveniat, «multum peregrinata est anima mea.» Ubi? In «tabernaculis Cedar.»