[vers. 10.] Convertantur inimici mei retrorsum. Hoc ipsis prodest, non male illis optat: etenim praecedere volunt, ideo corrigi nolunt. Mones inimicum tuum ut bene vivat, ut se corrigat: ille contemnit, ille respuit verbum tuum: Ecce qui me monet, ecce a quo auditurus sum praecepta quibus vivam! Praecedere te vult, et praecedendo non corrigitur. Non attendit quia verba tua non sunt tua; non attendit quia vitam tuam Deo enuntias, non tibi. Praecedendo ergo non corrigitur: bonum est illi ut convertatur retrorsum, et quem praecedere volebat sequatur. Dominus de passione sua futura discipulis loquebatur, exhorruit Petrus, et ait, Absit, Domine, non fiet istud: qui paulo ante dixerat, Tu es Christus Filius Dei vivi, confessus Deum, timuit eum mori quasi hominem. Dominus autem qui sic venerat ut pateretur, neque enim aliter salvi esse possemus, nisi ejus sanguine redimeremur, paulo ante confessionem Petri laudaverat, et dixerat: Quia non tibi caro et sanguis revelavit hoc, sed Pater meus qui in coelis est. Propterea tu es Petrus, et super istam petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferorum non vincent eam; et tibi dabo claves regni coelorum. Videte quemadmodum prosecutus est confessionem veram, piam, plenam fiduciae, quia dixit, Tu es Christus Filius Dei vivi. Continuo autem ubi coepit loqui Dominus de passione sua, timuit ille ne periret moriendo, cum ipsi nos periremus nisi ille moreretur; et ait, Absit, Domine, non fiet istud. Et Dominus illi, cui paulo ante dixerat, Beatus es, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, Redi, inquit, retro satanas, scandalum mihi es: Quare ergo satanas, qui paulo ante beatus et petra? Non enim sapis quae mei sunt, ait, sed quae sunt hominis 45Matth. XVI, 16-23 . Paulo ante quae Dei: quia non revelavit tibi caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est. Quando in Deo laudabat sermonem, non satanas, sed Petrus a petra: quando autem a se, et ex humana infirmitate, amore hominis carnali, quod impedimento esset saluti ipsius et caeterorum, satanas dictus est. Quare? Quia praecedere Dominum volebat, et Duci coelesti terrenum dare consilium. Absit, Domine, non fiet istud. Dicis, Absit; et dicis, Domine: utique si Dominus est, potestate facit; si magister est, novit quid faciat, novit quid doceat. Tu autem vis ducere ducem, docere magistrum, jubere Domino, optare Deo: multum praecedis, redi retro. Numquid non et istis inimicis hoc proderat? Convertantur inimici mei retrorsum: sed non remaneant retrorsum. Ideo convertantur retrorsum, ne praecedant; sed ut sequantur, non ut remaneant. Convertantur inimici mei retrorsum.