TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 38.] Cum autem Deus rogatur, ut ea quae videntur esse in nostra potestate, id est, oculorum aversio a videnda vanitate ab illo nobis concedatur, quid nisi ejus gratia commendatur? Nonnulli enim ab ea vanitate non averterunt oculos suos, quia putaverunt a seipsis se fieri justos et bonos, et dilexerunt gloriam hominum magis quam Dei 158Joan. XII, 43 ; quia et ipsi homines sunt, qui sibi nimium placuerunt, et de sui arbitrii viribus praesumpserunt: sed etiam haec vanitas et praesumptio spiritus est 159Eccle. VI, 9. Cum ergo dixisset, «Averte oculos meos, ne videant venitatem; in via tua vivifica me;» quae via non vanitas, sed veritas est: deinde subjunxit, «Statue servo tuo eloquium tuum in timorem tuum». Quod quid est aliud quam, Da mihi ut faciam quod eloqueris? Neque enim statutum est eloquium Dei his qui in se movent illud contra faciendo; eis autem statutum est in quibus immobile est. Statuit itaque Deus eloquium suum in timorem suum eis quibus dat spiritum timoris sui: timoris autem non illius de quo dicit Apostolus. «Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore» 160Rom. VIII, 15 ; hunc enim consummata charitas foras mittit timorem 161I Joan. IV, 18 : sed illius timoris quem dicit propheta spiritum timoris Dei 162Isai. XI, 3 ; timoris utique casti, permanentis in saeculum saeculi 163Psal. XVIII, 10 , timoris quo timetur offendi qui amatur. Aliter quippe timet adultera virum suum, aliter casta: adultera, ne veniat; casta, ne deserat.

Notes

  1. 158. Joan. XII, 43
  2. 159. Eccle. VI, 9
  3. 160. Rom. VIII, 15
  4. 161. I Joan. IV, 18
  5. 162. Isai. XI, 3
  6. 163. Psal. XVIII, 10