TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 7.] Psallite Deo nostro, psallite. Quem tanquam hominem irriserunt qui a Deo alienati sunt, psallite Deo nostro. Non enim homo tantum, sed et Deus. Homo ex semine David 21Rom. I, 3, Deus Dominus David, ex Judaeis carnem habens: quorum patres, ait Apostolus, et ex quibus Christus secundum carnem. Ex Judaeis ergo Christus, sed secundum carnem. Quis autem iste Christus, qui est ex Judaeis secundum carnem? Qui est super omnia Deus benedictus in saecula 22Id. IX, 5 . Deus ante carnem, Deus in carne, Deus cum carne. Nec solum ante carnem Deus, sed ante terram Deus, unde facta est caro; nec tantum ante terram Deus, unde caro facta est, sed etiam ante coelum Deus, quod prius factum est; ante diem Deus qui primus factus est; ante omnes Angelos Deus, ipse Christus Deus: quoniam in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 23Joan. I, 1-3. Ille est ante omnia, per quem facta sunt omnia. Psallite ergo Deo nostro, psallite .

Notes

  1. 21. Rom. I, 3
  2. 22. Id. IX, 5
  3. 23. Joan. I, 1-3