TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 4.] Modo autem quid? Defluxit terra. Si defluxit terra, unde defluxit nisi peccatis? Ideo et delicta dicuntur. Delinquere est, tanquam de liquido quodam defluere a stabilitate firmamenti virtutis atque justitiae. Cupiditate enim inferiorum quisque peccat: sicut roboratur charitate superiorum, sic deficit, et quasi liquescit cupiditate inferiorum. Hunc fluxum rerum in peccatis hominum attendens donator misericors, donator peccatorum, nondum exactor suppliciorum, attendit et ait: Defluxit terra, et omnes inhabitantes in ea. Ipsa utique terra defluxit in habitantibus se. Expositio est consequens, non additio. Tanquam si diceres: Quomodo defluxit terra? subtracta sunt fundamenta, et aliquid in ea hiatu quodam demersum est? Quod dico terram, omnes inhabitantes in ea. Inveni, inquit, terram peccatricem; et quid feci? Ego confirmavi columnas ejus. Quas columnas confirmavit? Columnas Apostolos dicit: sic apostolus Paulus de coapostolis suis, Qui videbantur, inquit, columnae esse 22Gal. II, 9 . Et quid essent illae columnae, nisi ab illo firmarentur? quia quodam terrae motu etiam ipsae columnae nutaverunt; in passione Domini omnes Apostoli desperaverunt. Ergo columnae illae quae passione Domini nutaverunt, resurrectione firmatae sunt. Clamavit initium aedificii per columnas suas, et in eis omnibus columnis architectus ipse clamavit. Columna enim una erat ex illis Paulus apostolus, cum diceret: An vultis experimentum accipere ejus, qui in me loquitur Christus 23II Cor. XIII, 3 ? Ergo, Ego, inquit, confirmavi columnas ejus: resurrexi; ostendi mortem non esse metuendam, ostendi timentibus nec ipsum corpus perire in morientibus. Terruerunt eos vulnera; firmaverunt cicatrices. Posset Dominus Jesus Christus sine ulla cicatrice resurgere: quid enim illi potestati magnum erat, ad tantam integritatem compagem corporis revocare, ut nullum omnino vestigium praeteriti vulneris appareret? Habebat potestatem unde illud etiam sine cicatrice sanaret; sed habere voluit unde nutantes columnas firmaret.

Notes

  1. 22. Gal. II, 9
  2. 23. II Cor. XIII, 3