Jam vero cum attendis superiora dona Dei, quid tibi contulerit praeceptorum, qua doctrina coelesti te imbuerit, quid tibi desuper ex illius veritatis fonte praeceperit, convertere et ad psalterium, psalle Domino in psalterio decem chordarum. Praecepta enim legis decem sunt: in decem praeceptis Legis habes psalterium. Perfecta res est. Habes ibi dilectionem Dei in tribus, et dilectionem proximi in septem. Et utique nosti, Domino dicente, quia in his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae 16Matth. XXII, 40 . Dicit tibi Deus desuper, quia Dominus Deus tuus, Deus unus est: habes unam chordam. Non accipias in vanum nomen Domini Dei tui: habes alteram chordam. Observa diem sabbati, non carnaliter, non judaicis deliciis, qui otio abutuntur ad nequitiam. Melius enim utique tota die foderent, quam tota die saltarent. Sed tu cogitans requiem in Deo tuo et propter ipsam requiem omnia faciens, abstine ab opere servili. Omnis enim qui facit peccatum, servus est peccati 17Joan. VIII, 34: et utinam hominis, et non peccati! Haec tria pertinent ad dilectionem Dei, cujus cogita unitatem, veritatem et voluptatem. Est enim quaedam voluptas in Domino, ubi verum sabbatum, vera requies. Unde dicitur: Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui 18Psal. XXXVI, 4 . Quis enim sic delectat, quam ille qui fecit omnia quae delectant? In his tribus charitas Dei, in septem aliis charitas proximi, ne facias alii quod pati non vis. Honores patrem et matrem: quia vis te honorari a filiis tuis. Non maecheris: quia nec moechari uxorem tuam post te vis. Non occidas: quia et occidi non vis. Non fureris: quia furtum pati non vis. Non falsum testimonium dicas: quia odisti adversum te falsum testimonium dicentem. Non concupiscas uxorem proximi tui: quia et tuam non vis ab alio concupisci. Non concupiscas rem aliquam proximi tui 19Exod. XX, 1-17; Deut. V, 6-21 : quia si quis tuam concupiscit, displicet tibi. Converte et in te linguam, quando tibi displicet qui tibi nocet. Haec omnia praecepta Dei sunt, sapientia donante data sunt, desuper sonant. Tange psalterium, imple Legem, quam Dominus Deus tuus non venit solvere, sed adimplere 20Matth. V, 17. Implebis enim amore, quod timore non poteras. Qui enim timendo non facit male, mallet facere, si liceret. Itaque etsi facultas non datur, voluntas tenetur. Non facio, inquit. Quare? Quia timeo. Nondum amas justitiam, adhuc servus es: esto filius. Sed ex bono servo fit bonus filius. Interim timendo noli facere, disces et amando non facere. Est enim quaedam pulchritudo justitiae. Poena te deterreat. Habet justitia formam suam, oculos quaerit, accendit amatores suos. Pro hac Martyres saeculum calcantes, sanguinem fuderunt. Quid amabant, quando istis omnibus renuntiabant? Num enim illi non erant amatores? aut hoc vobis dicimus, ut non ametis? Qui non amat, friguit, obriguit. Ametur, sed illa pulchritudo quae cordis oculos quaerit. Ametur, sed illa pulchritudo quae laudata justitia incendit animos. Promunt verba, edunt voces, undique dicunt, Bene, Optime. Quid viderunt? Justitiam viderunt, in qua pulcher est curvus senex. Non enim si procedat senex justus, est aliquid in ejus corpore quod ametur, et tamen amatur ab omnibus. Ibi amatur, ubi non videtur; imo ibi amatur, corde videtur. Delectet vos ergo, et rogate Dominum ut delectet. Dominus enim dabit suavitatem, et terra nostra dabit fructum suum 21Psal. LXXXIV, 13: ut per charitatem impleatis quod per timorem implere difficile est. Quid dico difficile est? Non potest adhuc animus: mallet non esse quod praecipitur, si ad faciendum amore non ducitur, sed timore coarctatur. Noli furtum facere, time gehennas: mallet non esse gehennas, in quas mitteretur. Quando incipit amare justitiam, nisi quando mallet furta non esse, etsi gehennae non essent, in quas fures mitterentur? Hoc est amare justitiam.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 16. Matth. XXII, 40
- 17. Joan. VIII, 34
- 18. Psal. XXXVI, 4
- 19. Exod. XX, 1-17; Deut. V, 6-21
- 20. Matth. V, 17
- 21. Psal. LXXXIV, 13