TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 5.] Ad perficiendos gressus meos in semitis tuis: ut perficeretur charitas Ecclesiae in itineribus angustis, quibus venitur ad requiem tuam. Ut non moveantur vestigia mea: ut non moveantur signa itineris mei, quae tanquam vestigia sacramentis et Scripturis apostolicis impressa sunt, quae intueantur et observent qui me sequi volunt; aut certe, ut etiam stabiliter in aeternitate permaneam, postea quam peregi vias duras, et in angustiis semitarum tuarum gressus perfeci.