TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 6.] Sagittae tuae acutae, potentissimae : verba cor transfigentia, amorem excitantia. Unde dicitur in Canticis canticorum: Quia vulnerata charitate ego sum 46Cant. II, 5, et V, 8 . Dicit enim vulneratam se esse charitate, id est, amare se dicit, aestuare se dicit, suspirare sponso, unde accepit sagittam verbi. Sagittae tuae acutae, potentissimae: et transfigentes, et efficientes: acutae, potentissimae. Populi sub te cadent. Qui ceciderunt? Qui percussi sunt, et ceciderunt. Populos videmus subditos Christo, cadentes non videmus. Exponit ubi cadunt: in corde. Ibi se erigebant adversus Christum, ibi cadunt ante Christum. Blasphemabat Saulus Christum, erectus erat: supplicat Christo, cecidit, prostratus est: occisus est inimicus Christi, ut vivat discipulus Christi. De coelo emissa sagitta, corde percussus est Saulus, nondum Paulus, adhuc Saulus, adhuc erectus, nondum prostratus: accepit sagittam, cecidit in corde. Non enim quod prostratus est in facie, ibi cecidit in corde; sed ubi ait: Domine, quid me jubes facere 47Act. IX, 6 ? Modo ibas ad Christianos alligandos et perducendos ad poenam; et modo dicis Christo: Quid me jubes facere? O sagittam acutam, potentissimam, qua accepta cecidit Saulus ut esset Paulus! Ut ille, ita et populi: gentes attendite, videte subditas Christo. Ergo, Populi sub te cadent, in corde inimicorum regis: hoc est, in corde inimicorum tuorum. Ipsum enim appellat regem, ipsum novit regem. Populi sub te cadent, in corde inimicorum regis. Inimici erant: acceperunt sagittas tuas, ceciderunt ante te. Ex inimicis amici facti sunt: inimici mortui sunt, amici vivunt. Hoc est, Pro his quae commutabuntur. Quaerimus intelligere verba singula, versus singulos: ita tamen quaerimus, ut de Christo dici nemo dubitet. Populi sub te cadent, in corde inimicorum regis.

Notes

  1. 46. Cant. II, 5, et V, 8
  2. 47. Act. IX, 6