[vers. 4.] Facti sumus, inquit, opprobrium vicinis nostris. Ideo pretiosa, non in conspectu hominum, a quibus hoc erat opprobrium, sed in conspectu Domini mors sanctorum ejus 36Psal. CXV, 15. Subsannatio et irrisio: vel, ut quidam interpretati sunt, illusio, eis qui in circuitu nostro sunt. Repetitio est sententiae superioris: nam quod supra dictum est, opprobrium, hoc repetitum est, subsannatio et irrisio; et quod supra dictum est, vicinis nostris, hoc repetitum est, eis qui in circuitu nostro sunt. Proinde secundum Jerusalem terrenam vicini, et in circuitu gentis ejus, utique aliae gentes intelliguntur: secundum autem Jerusalem liberam matrem nostram, vicini sunt et in circuitu ejus, inter quos inimicos suos habitat Ecclesia in circuitu orbis terrarum.